Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.27.1
(Vers. 6, 7.) Ideoque ait: Verumtamen Deo subjecta est anima mea; quoniam ab ipso est patientia mea. Quia ipse est Deus meus, et salutaris meus, susceptor meus, non emigrabo. Hoc est, numquid sepultura corporis negata perpetuae quietis mansionem mihi abstulit?
PL 14, 1178B(第6、7節)それゆえ彼は言う。「しかし、私の魂は神に服している。私の忍耐は彼から来るからである。彼こそ私の神、私の救い、私を引き受ける者である。私は移り去らない」。すなわち、体の埋葬が拒まれたからといって、永遠の安息の住まいが私から取り去られたであろうか、ということである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.27.2
Habeo habitaculum meum in Domini tabernaculo, et in sancto monte ejus requiescam. Non emigrabo humano scelere; quia Domini favore susceptus sum; quia neque mors, neque gladius, neque tribulatio a charitate Christi me separare poterunt.
PL 14, 1178B私は主の幕屋に私の住まいを持ち、その聖なる山で憩う。人の罪によって移り去ることはない。主の好意によって受け入れられたからであり、死も剣も苦難も、キリストの愛から私を引き離すことはできないからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.27.3
Non enim innocens de tabernaculis justorum, sed peccator emigrat. Migrant Judae proditoris haeredes, de quibus et similibus eorum merito dicitur: Commoti amoveantur filii ejus, et mendicent; ejiciantur de habitaculis suis (Ps. CVIII, 10) .
PL 14, 1178B無垢な者が義人たちの幕屋から移り去るのではなく、罪人が移り去るからである。裏切り者ユダの相続人たちは移り去る。彼らとその類の者たちについては、当然こう言われる。「彼の子らは動かされて追い払われ、乞い歩くがよい。その住まいから追い出されるがよい」(詩篇108:10)。