ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum I, Caput LI 詩篇1篇講解 第LI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 948D · 12 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.51.1

1

(Vers. 5.) Sed quid evidentius eo quod perituras naturas non videatur inducere, cum ipse subjecerit sanctus Propheta: Quoniam non resurgunt impii in judicio. Non enim dixit: Non resurgunt; sed ait: Resurgunt quidem, sed non in judicio.

PL 14, 948D

(第5節)しかし、本性が滅びることを導入していないと見えることについて、これ以上明白なことがあろうか。聖なる預言者自身が、こう付け加えているのだから。「不敬虔な者たちは裁きによみがえらない」。実際、彼は「彼らはよみがえらない」と言ったのではなく、「確かによみがえるが、裁きにおいてではない」と言ったのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.51.2

2

Qui autem resurgit, est utique, et manet; sed quia non credidit in Christum, jam judicatus est; et ideo non venit in judicium, quem peracti jam manet poena judicii.

PL 14, 948D

しかし、よみがえる者は、確かに存在し、とどまる。けれども、キリストを信じなかったので、すでに裁かれている。そのため、すでに行われた裁きの刑罰がとどまっている者は、裁きに来ない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.51.3

3

Et de resurrectione quidem plurima divinarum Scripturarum sunt testimonia, quae non praetermisimus in libris consolationis et resurrectionis.

PL 14, 949A

復活については、確かに神の聖書の証しが非常に多くある。我々は、慰めと復活を扱った書物の中で、それらを見過ごさなかった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.51.4

4

De eo autem quod ait: Non resurgunt impii in judicio; secundum Evangelium absoluta sententia est, quia non omnes judicabuntur.

PL 14, 949A

「不敬虔な者たちは裁きによみがえらない」と彼が言うことについては、福音書によれば、すべての者が裁かれるわけではないという決定的な宣告がある。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.51.5

5

Apostolus autem ait: Omnes enim oportet nos stare ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10) .

PL 14, 949A

しかし使徒は言う。「実に、我々はみな、キリストの法廷の前に立たねばならない。それは、各人が、善であれ悪であれ、自分が行ったところに応じて、体に属する自分のものを受けるためである」(二コリント5:10)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.51.6

6

Haec putant plerique esse contraria; nec advertunt quia Salvator de perfidis dixit atque impiis, qui non crediderunt in Dominum Jesum.

PL 14, 949A

これらは対立すると、多くの者が思う。しかし彼らは、救い主が、主イエスを信じなかった不実な者、不敬虔な者たちについて語ったことに気づかない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.51.7

7

Sic enim ait: Qui credit in me, non judicabitur, qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.

PL 14, 949A

実際、彼はこう言う。「私を信じる者は裁かれない。信じない者は、すでに裁かれている。神の独り子の名を信じないからである。」

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.51.8

8

Hoc autem est judicium, quia venit lux in hunc mundum, et dilexerunt magis homines tenebras quam lucem; erant enim mala ipsorum opera (Joan. III, 18, 19) . Liquet igitur de quibus dictum sit, hoc est, de iis qui non crediderunt in Dominum Jesum.

PL 14, 949B

「そして、これが裁きである。光がこの世に来たのに、人々は光よりも闇を愛した。彼らの行いは悪かったからである」(ヨハネ3:18、19)。それゆえ、誰について言われたのかは明らかである。すなわち、主イエスを信じなかった者たちについてである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.51.9

9

Apostolus quoque etsi dixit omnes, de iis utique dixit qui crediderunt, sed actuum suorum rationem in die judicii reddituri sunt.

PL 14, 949B

使徒もまた、「すべて」と言ったとはいえ、それは確かに、信じた者たちについて言ったのである。ただし彼らは、審判の日に自分の行いの釈明をすることになる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.51.10

10

Denique ipse alibi ait (Rom. II, 15) , quia testimonium conscientiae nostrae in die judicii revelabitur, cum invicem cogitationes nostrae aut accusabunt se, ut scriptum est, aut defendent, et patebunt cordis occulta.

PL 14, 949B

実際、使徒自身が別の箇所で言う(ローマ2:15)。審判の日に、我々の良心の証しが明らかにされ、そのとき、書かれているとおり、我々の思いが互いに自らを訴え、あるいは弁護し、心の隠れたことが露わになる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.51.11

11

Quid autem hoc evidentius quod ait alibi: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 15) ? Immutabuntur enim justi in incorruptionem, manente corporis veritate. Daniel quoque dicit: Judicium sedit, et libri aperti sunt (Dan. VII, 10) .

PL 14, 949B

また、彼が別の箇所で言うこと、「我々はみなよみがえるが、みなが変えられるのではない」(一コリント15:15)〔ミーニュの引照は一コリント15:15。この句は15:51 にある〕ほど、明白なことがあろうか。義人たちは、体の真実を保ったまま、朽ちないものへと変えられるからである。ダニエルもまた言う。「裁きが座し、書物が開かれた」(ダニエル7:10)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.51.12

12

Ostendit ergo judicium futurum, maxime cum alibi idem dicat: Multi qui sedent in tumulo terrae, exsurgent, isti in vitam aeternam, et isti in opprobrium et confusionem aeternam; et intelligentes splendebunt sicut splendor coeli, et de justis multi sicut stellae lucebunt (Dan. XII, 2 et 3) .

PL 14, 949C

それゆえ彼は、来るべき裁きを示している。とりわけ、同じ者が別の箇所でこう言うときにはなおさらである。「地の墓に眠る多くの者が起き上がるであろう。ある者は永遠の生命へ、ある者は永遠の恥辱と汚辱へ。そして悟る者たちは天の輝きのように輝き、義人たちのうちの多くの者は星のように輝くであろう」(ダニエル12:2、3)。