Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.10.1
Contere igitur has carnes, et super eas contritionem tui cordis asperge: deinde mitte super omnia ea Jordanis aquam. Jordanis enim descensio et ascensio est, quoniam qui in fontem sacrum descenderit, et adscendit; ut quae superiora sunt quaerat.
PL 14, 1013Dそれゆえ、この肉を砕け。その上にあなたの心の悔恨を振りかけよ。それから、それらすべての上にヨルダンの水を注げ。ヨルダンとは下ることと上ることである。聖なる泉に下った者は、上りもするのであり、それは上にあるものを求めるためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.10.2
Descendit enim in mortem Christi, qui baptizatur in Christo, et in resurrectionem ejus ascendit.
PL 14, 1013Dキリストにおいて洗礼を受ける者は、キリストの死へと下り、その復活へと上るからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.10.3
Si autem jam baptizatus errasti, mitte aquam lacrymarum, non mendacem, sed veram; ut de profundo clames ad Dominum Deum tuum, et dicatur de te: Vox audita est in Rama, fletus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt (Jerem. XXXI, 15) .
PL 14, 1013Dしかし、すでに洗礼を受けたのに過った場合には、涙の水を注げ。偽りの涙ではなく、まことの涙を。それは、あなたが深みからあなたの主なる神に叫び、あなたについてこう言われるためである。「ラマで声が聞こえた。大いなる嘆きと泣き叫び。ラケルは子らのために泣き、慰められることを望まなかった。彼らがもういないからである」(エレミヤ31:15)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.10.4
Rachel Ecclesia est, in qua benedicitur plebs Dei: ipsa pro te fleat, ipsa tua peccata deploret, et fleat plurimum; ut consolationem facile non admittat, quemadmodum qui plurimum dolent. Ideo consolari se noluit; quoniam qui eras, esse desisti.
PL 14, 1014Aラケルとは教会であり、そこで神の民が祝福される。教会自身があなたのために泣き、あなたの罪を嘆き、大いに泣くように。それは、深く悲しむ者たちのように、慰めを容易に受け入れないためである。だから慰められることを望まなかったのである。かつてのあなたは、もはやいなくなったからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.10.5
Sed hac perseverantia doloris et fletus emereatur ut dicat: Filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est (Luc. XV, 32) . Aut forte consolari se noluit Rachel in filiis Judaeorum; quia non sunt, quos utique ideo genuerat, ut essent.
PL 14, 1014Aしかし、この悲しみと涙の粘り強さによって、教会はこう言うに値する者となるように。「私の子は死んでいたが、生き返った。失われていたが、見いだされた」(ルカ15:32)。あるいはおそらく、ラケルが慰められることを望まなかったのは、ユダヤ人の子らのことであり、彼らがいないからである。彼らを産んだのは、まさに彼らが存在するためだったのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.10.6
Et ideo non admisit consolationem, occisis parvulis ab Herode; quia nec in adventum Jesu crediderunt, mensuram sceleris adimplentes, ut et parvulos interficerent, ut inter eos et filius Virginis necaretur.
PL 14, 1014Aしたがって、ヘロデによって幼子たちが殺されたときにも、彼女は慰めを受け入れなかった。彼らはイエスの到来をも信じず、罪の量りを満たして、幼子たちまで殺し、その中におとめの子をも殺そうとしたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.10.7
Ergo Ecclesia Domini in Judaeis consolari noluit, quia non sunt: in Christianis autem qui ex nationibus congregati sunt, epulatur et gaudet; quoniam coeperunt esse, qui non erant.
PL 14, 1014Bこうして、主の教会はユダヤ人たちのうちでは、彼らがいないゆえに慰められることを望まなかった。しかし諸民族から集められたキリスト教徒たちのうちでは宴を開き喜ぶ。存在していなかった者たちが、存在し始めたからである。