Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.25.1
Vide si pie potes illud aptare, quod in Genesi dixit sanctus patriarcha Jacob, cum de filiis prophetaret: Dan judicabit populum suum tamquam unam tribum in Israel; et: Fiat Dan sicut serpens sedens in via, et in semita, mordens calcaneum equi: et cadet eques retrorsum, salutem exspectans a Domino (Gen. XLIX, 16 et 17) .
PL 14, 1079Bあなたが敬虔にこれを当てはめることができるかどうか、見よ。聖なる族長ヤコブが創世記で、息子たちについて預言したときに言ったことである。「ダンは自分の民を裁く、イスラエルの一つの部族として」。また、「ダンは、道に、また小道に座る蛇のようになれ。馬の踵を噛み、騎手は後ろへ落ち、主から救いを待つ」(創世記49:16、17)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.25.2
Legimus quidem (Judic. XIII, 25) quod Samson de tribu Dan judex fuerit in Israel: sed alius hic significatur futurus, qui ex ea tribu progressus populum suppliciis sacrilegae impietatis affliget.
PL 14, 1079B我々は確かに、ダンの部族のサムソンがイスラエルの士師であったと読む(士師記13:25)。しかしここで示されているのは別の者、すなわち、その部族から出て、民を不敬な冒瀆の責め苦で苦しめる者である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.25.3
Antichristus ille, qui sedebit in templo tamquam sit Deus, vere judicium quod habet interpretatio; Dan enim judicium significatur.
PL 14, 1079C反キリストとは、「神であるかのように神殿に座る」あの者であり、まことに、その名の訳が示すとおり「裁き」である。ダンは「裁き」を意味するからである〔底本の文は動詞を欠き、整っていない。「…である」と補って解した〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.25.4
Et pulchre dixit, quia populum suum judicabit, qui perpetuae poenae fiet obnoxius; qui enim non credit, jam judicatus est: qui autem credit, non judicabitur; quia credit in Dei Filium animae suae redemptorem.
PL 14, 1079Cそして、「自分の民を裁く」と言ったのは見事である。彼は永遠の刑罰を負う者となるからである。「信じない者はすでに裁かれている」が、信じる者は裁かれない。魂の贖い主である神の子を信じるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.25.5
Et ideo tamquam judicii liber dicit: Qui dijudicat me, Dominus est (I Cor. IV, 4) . Judicaturus est ergo populum impietatis, non plebem; illi enim judicantur qui cadunt ruina perfidiae, non qui resurgunt fidei libertate.
PL 14, 1079Cそれゆえ、裁きから自由な者として言う。「私を裁くのは主である」(一コリント4:4)。したがって彼は、不敬虔の民を裁くのであって、〔神の〕民衆を裁くのではない。裁かれるのは、不信の破滅によって倒れる者であって、信仰の自由によって立ち上がる者ではない。