Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.24.1
Quid tibi faciam Ephraem; quid tibi faciam Juda (Ose. VI, 4) ? Plures reliquisti nobis proditionis tuae et fraudis haeredes; haec enim etiam ad proditorem Judam potest per apostrophen derivari. Prodidisti vitam, regnum, Dominum.
PL 14, 1177A「エフライムよ、汝に何をしようか。ユダよ、汝に何をしようか」(ホセア6:4)。汝は我々に、汝の裏切りと欺きの相続人を多く残した。これは頓呼によって、裏切り者ユダにも向けることができるからである。汝は命を、王国を、主を裏切った。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.24.2
Sed Jesus Dominus semel in se, frequenter in servulis suis proditur. Quod enim uni horum minimorum fecistis, mihi, inquit, fecistis (Matth. XXV, 40) . Tu commissos tibi loculos et pecunias pauperum suscepisti, iste provincias sibi creditas.
PL 14, 1177Aしかし主イエスは、一度は自分自身において、しばしば自分の僕たちにおいて裏切られる。「汝らがこれらの最も小さい者の一人にしたことは、私にしたのである」(マタイ25:40)と言うからである。汝は託された財布と貧しい者たちの金を受け取ったが、この者は自分に任された属州を受け取った。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.24.3
Tu apostoli honorem, ille militiae dignitatem, administrationis infulas. Numero honores ejus, ut crimen exaggerem.
PL 14, 1177A汝は使徒の名誉を、あの者は軍務の位階と統治の飾り帯を受けた。私は彼の栄誉を数え上げる。罪状を重くするためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.24.4
Convivii violastis uterque consortium: tu tamen de convivio ad proditionem surrexisti, iste ad necem; hoc est, tu, licet in scelere, verecundior, qui negasti quod inferendam necem credideris Domino quem prodebas, qui pretium refudisti; ne residere apud te merces parricidii videretur.
PL 14, 1177A諸君はどちらも宴の交わりを汚した。しかし汝は宴から裏切りへと立ち上がり、この者は殺害へと立ち上がった。すなわち汝は、罪のうちにあるとはいえ、より慎み深かった。汝は、自分が裏切っていた主に死が加えられると信じていたことを否み、代価を投げ返したからである。近親殺しの報酬が汝のもとにとどまっていると見られないためであった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.24.5
Iste non solum tenuit acceptam, verum etiam extorsit non oblatam mercedem proditionis. Iste non solum deceptus non est alieno mendacio: sed fefellit suo, et fefellit ut occideret.
PL 14, 1177Bこの者は、受け取った裏切りの報酬を持ち続けたばかりか、差し出されなかった報酬までも強奪した。この者は、他人の偽りに欺かれなかっただけでなく、自分の偽りで欺き、殺すために欺いた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.24.6
Et cum ille convivium recusaret, qui se videret esse perimendum, iste sacramentum obtulit; ne qua periret sibi cumulandi pars criminis. Postremo superioris proditoris pecunia profecit ad sepulturam peregrinorum: iste sepulturam integram suo principi denegavit.
PL 14, 1177B殺されようとしているのを見たあの者〔グラティアヌスを指すと解した〕が宴を拒んだとき、この者は誓約を差し出した。罪を積み重ねるのに、どの部分も欠けないようにするためである。最後に、先の裏切り者の金は異国人の埋葬の役に立ったが、この者は自分の君主に、完全な埋葬を拒んだ。