ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVI, Caput XXXV 詩篇36篇講解 第XXXV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 984B · 8 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.35.1

1

Alexandrini quidem et Aegyptii legunt: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est (Ibid., 3) ; et interposita distinctione subjiciunt: In ipso vita est (Ibid., 5) .

PL 14, 984B

アレクサンドリアの人々やエジプトの人々は、たしかにこう読む。「すべては彼を通して成った。彼なしには、成ったものは何一つ成らなかった」(ヨハネ1:3)。そして区切りを挟んで、こう続ける。「彼のうちに生命がある」(ヨハネ1:5)〔引照は刷られたまま写す。この句はヨハネ1:4 にある〕。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.35.2

2

Salva sit fidelibus illa distinctio: ego non vereor legere: Quod factum est in ipso, vita est; et nihil habet quod teneat Arianus, quia non illius venena considero, sed lectionis sacrae consuetudinem recognosco.

PL 14, 984C

信仰ある者たちにとって、その区切りは損なわれずにあれ。私は「彼において成ったものは生命である」と読むことを恐れない。アレイオス派の者には、頼るべきものは何もない。私は彼の毒を考慮しているのでなく、聖なる読みの習いを確かめているからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.35.3

3

Non enim dixit: Factum est Verbum ante omne principium. Non dixit: Factum est Verbum; sed si quod dixerit audire desideras: Verbum, inquit, erat apud Deum. Erat apud Deum, quod cum ipso operabatur, cum ipso dominabatur.

PL 14, 984C

ヨハネは「言葉は、あらゆる始まりの前に成った」とは言わなかった。「言葉は成った」とは言わなかった。だが、彼が何と言ったかを聞きたいなら、「言葉は神のもとにいた」と言う。神のもとにいたとは、彼と共に働き、彼と共に支配したということである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.35.4

4

Non dixit: Factum est Verbum; sed dixit: Deus erat Verbum: Deus autem non factura, sed factor est et creator. Aperi aures, et audi: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Discis esse Filium, in quo divinitatis est plenitudo?

PL 14, 984C

彼は「言葉は成った」とは言わず、「言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕」と言った。神は被造物ではなく、造り主であり創造者である。耳を開き、聞け。「すべては彼を通して成った。彼なしには何一つ成らなかった」。神性の充満がそのうちにある者が子であると、汝は学んでいるか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.35.5

5

Aperi aures adhuc paululum, et audi dicentem: Quod factum est in ipso, vita est. In ipso, inquit, factum est: non Dei Verbum factum est.

PL 14, 984C

さらにもう少し耳を開き、こう言う声を聞け。「彼において成ったものは生命である」。彼において成った、と彼は言う。神の言葉が成ったのではない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.35.6

6

Aut si hoc movet te ad calumniam, quia dixit: in ipso factum est; numquid et Deo Patri calumniaris, quia Dei Filius dixit: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem; ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta (Joan. III, 21) ?

PL 14, 984D

あるいは、「彼において成った」と彼が言ったことが汝を中傷へ動かすなら、神の子が「真理を行う者は光に来る。その業が、神において成されたものであるとあらわにされるために」(ヨハネ3:21)と言ったとき、汝は父なる神をも中傷するのか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.35.7

7

Aut quia David dixit: Confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem (Psal. CXVII, 21) ; hoc est, conversus es mihi in salutem, operatus es mihi ad salutem?

PL 14, 984D

〔あるいは汝は〕ダビデが「主よ、私は汝に告白する、汝は私に耳を傾け、私にとって救いとなったからである」(詩篇117:21)と言ったからといって〔中傷するのか〕。それは「汝は私にとって救いへと転じた、汝は私のために救いへ向けて働いた」ということである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.35.8

8

Possem aliis uti, sed nolo mihi credas; ne putes argumenta esse ingenii, non testimonia veritatis.

PL 14, 985A

私はほかの例も用いることができるが、汝に私を信じてほしくない。それらが才知の議論であって、真理の証言ではないと、汝が思わないためである。