ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVII, Caput XV 詩篇37篇講解 第XV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1016A · 8 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.15.1

1

Nec fefellit sanctum David fides sua, sed in ipsa quoque offensione gratiam divinae miserationis emeruit.

PL 14, 1016A

聖なるダビデを、その信仰は欺かなかった。咎めの最中にあっても、神の憐れみの恩寵を得たのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.15.2

2

Nam qui proposuerat mortem triduo exercere in terra, ne unum quidem diem passus est praeterire; sed ad horam prandii libenter indulsit, et (ut verbo Scripturae utar) habuit poenitentiam super malitiam (II Reg. XXIV, 16) .

PL 14, 1016A

三日間、地に死を行おうと定めた神は、一日さえも過ぎるのを許さず、昼食の時刻にはすすんで赦し、(聖書の言葉を用いれば)「災いについて悔い改めた」(サムエル記下24:16)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.15.3

3

Vide quomodo te Scriptura hortatur, ut et tu poenitentiam non refugias, sed sequaris Deum, quem sequi debes. Bene addidit, super malitiam; quia videtur omnis dura esse vindicta.

PL 14, 1016A

聖書があなたをどのように励ましているかを見よ。あなたもまた悔い改めを避けず、従うべき神に従うように、と。「災いについて」と付け加えたのはよい。あらゆる報復は苛酷に見えるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.15.4

4

Ideo et dies judicii, dies dicitur mala, de qua beatus est qui per Deum liberatur; ut scriptum est: In die mala liberabit eum Dominus (Psal. XL, 2) . Et dixit, inquit, angelo Dominus ut ibi parceret.

PL 14, 1016A

それゆえ、裁きの日も悪い日と呼ばれる。その日に神によって救い出される者は幸いである。こう書かれているとおりである。「悪い日に主は彼を救い出す」(詩篇40:2)。そして彼は言う。「主は使いに、そこで赦すようにと言った」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.15.5

5

Vide autem quia quando vult Dominus ignoscere, dat gratiam et fiduciam deprecandi. Et vidit David ferientem angelum, et dixit: Ecce ego sum; ego peccavi, et ego pastor male feci, et isti in hoc grege quid fecerunt?

PL 14, 1016B

しかし見よ、主が赦そうと望むとき、主は願い求める恩寵と確信を与える。ダビデは打つ使いを見て言った。「見よ、私がここにいる。私が罪を犯した。羊飼いである私が悪を行った。この群れの者たちは何をしたというのか」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.15.6

6

Fiat manus tua in me et in domum patris mei (I Par. XXI, 17) . Si mandaverat Dominus angelo ut parceret, quomodo feriebat adhuc angelus; nisi quia Dominus etsi vult ignoscere, vult rogari, et ut rogetur, operatur?

PL 14, 1016B

「汝の手が私と私の父の家に向かうように」(歴代誌上21:17)。もし主が使いに赦すよう命じたのなら、なぜ使いはなおも打っていたのか。それは、主が赦そうと望みながらも願い求められることを望み、願い求められるように働きかけるからにほかならない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.15.7

7

Nec vidisset homo angelum ferientem, nisi Dominus ejus oculis angelum revelasset. Unde et Elisaeus dicit: Domine, aperi nunc oculos pueri hujus, ut videat.

PL 14, 1016B

主が使いをその目に現さなかったなら、人は打つ使いを見ることもなかっただろう。それゆえエリシャも言う。「主よ、今この若者の目を開き、見えるようにせよ」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.15.8

8

Et aperti sunt oculi pueri ejus, et vidit montem equis repletum et curribus in circuitu prophetae (IV Reg. VI, 17) . Nec te moveat quod persona vilior servuli, quam prophetae vel regis; quia vilior et equorum et curruum species, quam sanctitas angelorum.

PL 14, 1016B

「すると若者の目が開かれ、預言者の周りの山が馬と戦車で満ちているのを見た」(列王記四6:17)。若者の身分が預言者や王より卑しいことに、あなたは心を動かされてはならない。馬や戦車の姿は、天使たちの聖性より卑しいからである。