ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput VIII 第IX巻 第VIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 287A · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 9.8.1

1

Fideles Deo in Christo pleni. --Hujus igitur sacramenti Apostolus conscius, et per Dominum ipsum fidei scientiam adeptus, cum non ignoraret incapacem ejus esse et mundum, et homines, et philosophiam, ait, Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem deceptionem secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Jesum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti, quod est caput omnis principatus et potestatis (Coloss. II, 8 et seqq.) .

PL 10, 287A

信じる者はキリストにおいて神に満たされている。――この秘義を知っていた使徒は、主自身を通して信仰の知識を得ており、世も人間も哲学もそれを受け入れえないことを知っていたので、こう言う。「人間の伝承にもとづき、世の諸要素にもとづき、イエス・キリストにもとづかない哲学と空しい欺きによって、誰かが汝らを惑わすことのないよう気をつけよ。キリストにおいてこそ神性の充満がことごとく体をもって宿っており、汝らは彼において満たされている。彼はあらゆる支配と権力の頭である」(コロサイ2:8以下)。

De Trinitate libri XII 9.8.2

2

Exposita itaque habitantis corporaliter divinitatis in eo plenitudine, sacramentum assumptionis nostrae continuo subjecit, dicens: Estis in eo repleti. Ut enim in eo divinitatis est plenitudo, ita nos in eo sumus repleti.

PL 10, 287A

それゆえ使徒は、体をもって宿る神性の充満が彼のうちにあることを述べたのち、すぐに、我々を身に受けることの秘義を続けて語り、こう述べた。「汝らは彼において満たされている」。彼のうちに神性の充満があるのと同様に、我々も彼において満たされているからである。

De Trinitate libri XII 9.8.3

3

Neque sane ait, estis repleti, sed, in eo estis repleti: quia per fidei spem in vitam aeternam regenerati ac regenerandi omnes nunc in Christi corpore manent; replendis postea ipsis, non jam in eo, sed in ipsis, secundum tempus illud de quo Apostolus ait, Qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, conforme corpori gloriae suae (Phil. III, 21) .

PL 10, 287B

使徒は「汝らは満たされている」とは言わず、「彼において汝らは満たされている」と言った。信仰の希望によって永遠の命へと再生され、また再生されるすべての者は、いまはキリストの体のうちにとどまっており、のちに満たされるときには、もはや彼のうちにではなく、彼ら自身のうちにあるからである。使徒はその時について言う。「彼は、我々の卑しい体を、自らの栄光の体と同じ形に変える」(フィリピ3:21)。

De Trinitate libri XII 9.8.4

4

Nunc igitur in eo repleti sumus, id est, per assumptionem carnis ejus, in quo divinitatis plenitudo corporaliter inhabitat. Et hujus spei nostrae non exigua in eo potestas est.

PL 10, 287B

それゆえ、いま我々は彼において満たされている。すなわち、神性の充満が体をもって宿る彼の肉を身に受けることを通してである。そして我々のこの希望には、彼のうちに小さくない権力がある。

De Trinitate libri XII 9.8.5

5

Namque quod repleti in eo sumus, hoc est caput ac principium omnis potestatis, secundum illud: Ut in nomine suo omne genu flectat, coelestium, et terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria Dei patris (Philip. II, 10, 11) .

PL 10, 287B

我々が彼において満たされているのは、彼があらゆる権力の頭であり始まりであるからである。次の言葉にしたがって。「その名において、天のもの、地のもの、地下のもののすべての膝がかがみ、すべての舌が、主イエスは父なる神の栄光のうちにあると告白する」(フィリピ2:10、11)。

De Trinitate libri XII 9.8.6

6

Confessio itaque haec erit: Jesum in gloria Dei patris, et natum in homine jam non in infirmitate corporis nostri manere, sed in Dei gloria. Et hoc lingua omnis confitebitur.

PL 10, 287C

それゆえ、その告白はこうなる。イエスは父なる神の栄光のうちにあり、人において生まれた者は、もはや我々の体の弱さにとどまらず、神の栄光のうちにとどまっている、と。そしてこれを、すべての舌が告白する。

De Trinitate libri XII 9.8.7

7

Et cum coelestia et terrestria genu flectent: hoc caput omnis principatus et potestatis est, ut ei universa genu flectendo subjecta sint, in quo sumus repleti, et qui per habitantem in se corporaliter divinitatis plenitudine, in Dei patris sit gloria confitendus.

PL 10, 288A

天のものと地のものが膝をかがめるとき、これがあらゆる支配と権力の頭である、ということである。すなわち、その彼においてこそ我々は満たされており、彼に対してすべてのものが膝をかがめて服する。彼は、自らのうちに体をもって宿る神性の充満によって、父なる神の栄光において告白されるべき者である。