De Trinitate libri XII 11.23.1
Quaedam esse quae homo statim non capiat. --Coelestium dispensationum arcana Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum electus gentium magister, quanta potest absoluti sermonis significatione demonstrat.
PL 10, 415B人がすぐには把握できないことがある。――天上の経綸の秘密を、使徒は、人々からでもなく人を通してでもなく、イエス・キリストによって選ばれた諸国民の教師として、完全な言葉の意味の許すかぎり示している。
De Trinitate libri XII 11.23.2
Et qui inenarranda usque ad tertium coelum raptus audisset, ea tantum, quorum natura humana capax esset, sensui humanae intelligentiae revelavit: non ignorans tamen quaedam non statim posse atque audiuntur intelligi, quia infirmitas nostra serius in verum atque absolutum mentis judicium ea, quae in aures transfunderentur, acciperet; longiore ad cunctandum mora sensui potius quam auditui derelicta, cum et audisse vocis sit, et intellexisse rationis, Deo tamen intelligentiae cupidis intelligentiam revelante.
PL 10, 415Bまた、第三の天にまで引き上げられて語りえないことを聞いた彼は、人間の本性が受け止めうることだけを、人間の理解に啓示した。しかし、聞いてすぐには理解できないことがあることを、知らないわけではなかった。我々の弱さは、耳に注がれたことを、心の真の完全な判断のうちに受け取るのが遅いからである。ためらうための、より長い猶予は、聴くことよりもむしろ理解にゆだねられている〔longiore ad cunctandum mora sensui potius quam auditui derelicta の取り方は定かでない〕。聞いたことは声に属し、理解したことは理に属するが、それでも、理解を望む者たちに神が理解を啓示するのである。
De Trinitate libri XII 11.23.3
Namque ad Timotheum per aviae ac matris gloriosam fidem sacris ab infantia litteris institutum scribens plurima, hoc quoque addidit: Intellige quae dico, dabit enim tibi Deus in omnibus intellectum (II Tim. II, 7) .
PL 10, 415C実際、彼は、祖母と母の栄えある信仰によって幼い頃から聖なる書物で教えられたテモテに、多くのことを書き送りつつ、これも付け加えた。「私の言うことを理解せよ。神は、すべてにおいて汝に理解を与えるであろうから」(二テモテ2:7)。
De Trinitate libri XII 11.23.4
Admonitio intelligendi ex difficultate intelligentiae est. Intelligentiae vero a Deo donum, fidei munus est, per quam infirmitas sensus gratiam revelationis meretur.
PL 10, 416A理解せよという勧告は、理解の困難から出ている。神からの理解の賜物は、信仰への報いであり、その信仰によって、理解の弱さは啓示の恩寵に値するのである。
De Trinitate libri XII 11.23.5
Si ergo Timotheus apostolico testimonio homo Dei (l Tim. VI, 11) , et legitimus Paulo secundum fidem filius, ut intelligat admonetur, quia ei Dominus intelligentiam in omnibus sit daturus; nos quoque admoneri per Apostolum ad intelligentiam meminerimus, scientes Dominum nobis intelligentiam omnium praestiturum.
PL 10, 416Aそこで、テモテが使徒の証言によって神の人(一テモテ6:11)であり、パウロにとって信仰に即した正嫡の子であって、主が彼にすべてにおいて理解を与えるであろうから、理解するようにと勧められているのなら、我々もまた、使徒によって理解へと勧められていること、そして主がすべてについて理解を我々に与えるであろうことを知って、覚えておこう。