ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber V, Caput XXXVI 第V巻 第XXXVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 154A · 3 sectiones

De Trinitate libri XII 5.36.1

1

Quod ex Moyse Filius cum Patre unus sit Deus. --Veritatis ratio postulat, ab eo initium intelligentiae istius sumi, per quem manifestari saeculo Deus coeptus est, Moyse namque, cujus ore haec de se unigenitus Deus professus est: Videte, videte, quoniam ego sum Deus, et non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39) .

PL 10, 154A

モーセによれば、子は父とともに一つの神である。――真理の理は、この理解の始まりを、神がこの世に示され始めたその者から取ることを求める。すなわちモーセからである。その口を通して、独り子なる神は自らについてこう告白した。「見よ、見よ、私は神であり、私のほかに神はいない」(申命記32:39)。

De Trinitate libri XII 5.36.2

2

Ac ne forte dicti hujus virtutem haeretica impietas ad patrem innascibilem Deum referat; et ipsa dicti ratio, et Apostolus auctor occurrit, qui ex persona unigeniti Dei, sicut superius (lib. IV, n. 33) docuimus, intelligendi totius hujus sermonis interpres est; et hoc quod dictum est, Laetamini gentes cum plebe ejus (Deut. XXXII, 43; et Rom. XVII, 10) , proprium ejus esse demonstravit, subjiciens ad fidem dicti: Et erit radix Iesse, et qui surget regere gentes, in eum gentes sperabunt (Ibid., 12) .

PL 10, 154B

この言葉の力を、異端の不敬虔が、生まれざる父なる神に関係づけないように、言葉の理そのものも、使徒という保証者も、これに応じる。使徒は、先に(第4巻第33節)教えたように、独り子なる神の位格に基づいて、この言葉全体を理解するための解釈者であり、「諸国民よ、彼の民とともに喜べ」(申命記32:43、ローマ17:10)〔底本はローマ書を XVII と刷る。15章の誤りらしい〕と語られたことが彼に固有であると示して、この言葉への信頼のために続けた。「そしてエッサイの根が現れ、諸国民を治めるために立つ者がいる。彼に諸国民は希望を置く」(ローマ17:12)。

De Trinitate libri XII 5.36.3

3

Demonstrato igitur per Moysen eo qui dixerat: Non est Deus praeter me, in eo quod ait: Laetamini gentes simul cum eo; et Apostolo id ipsum ad Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum Deum intelligente, in quo secundum carnem ex radice Jesse surgente rege gentium spes est, ipsa nunc dicti ratio tractanda est, ut quia dictum non ambigitur, quatenus dictum sit possit intelligi.

PL 10, 154B

こうして、「私のほかに神はいない」と言った者が、「諸国民よ、彼とともに喜べ」と言ったことによってモーセを通して示され、使徒も、肉によって、諸国民の王としてエッサイの根から現れる者、その者において希望がある者について、まさにこのことを、我々の主イエス・キリスト、独り子なる神に向けて理解している以上、今や、この言葉の理そのものが取り扱われるべきである。語られたことは疑われないのだから、どの範囲でそれが語られたのかを理解できるようにするためである。