De Trinitate libri XII 8.12.1
Honor a Patre acceptus, et a Filio datus credentibus, praestat ut unum sint. --Sed quia soli Patri et Filio ex natura proprium est ut unum sint, quia Deus ex Deo, et unigenitus ex innascibili non potest nisi in originis suae esse natura; ita ut et in substantia nativitatis suae qui genitus est exsistat, neque aliam ac diversam divinitatis nativitas habeat, quam ex qua profecta est, veritatem: nihil nobis ambiguum Dominus ad fidem relinquens, absolutae unitatis hujus toto consequenti sermone docuit naturam.
PL 10, 257C父から受けた栄誉を、子は信ずる者たちに与え、それによって彼らを一つにする。――父と子だけが、本性によって、一つであることを固有としている。神からの神、生まれざる者からの独り子は、自らの起源の本性のうちにあるほかないからである。そのため、生まれた者はその誕生の実体のうちに存在し、誕生は、それが出てきた神性の真理とは別の、異なる真理をもつことはない。信仰のために我々に何一つ曖昧なものを残さない主は、この完全な一体性の本性を、続くすべての言葉によって教えた。
De Trinitate libri XII 8.12.2
Id enim sequitur: Ut et mundus credat, quoniam tu me misisti (Joan. XVII, 21) . Per id ergo mundus crediturus est Filium a Patre missum esse, quod omnes, qui credituri in eum sunt, unum in Patre et Filio erunt.
PL 10, 257C続いてこう言われている。「世が、汝が私を遣わしたことを信じるためである」(ヨハネ17:21)。それゆえ、世が子は父から遣わされたと信じるようになるのは、彼を信じるであろうすべての者が、父と子において一つとなるからである。
De Trinitate libri XII 8.12.3
Et quomodo erunt, mox docemur: Et ego honorem, quem dedisti mihi, dedi eis (Ibid., 22) . Et nunc interrogo, utrum id ipsum sit honor, quod voluntas; cum voluntas motus mentis sit, at vero honor naturae aut species aut dignitas.
PL 10, 257Cそれがどのようにしてなのかは、すぐ後で教えられる。「汝が私に与えた栄誉を、私は彼らに与えた」(ヨハネ17:22)。ここで私は問う。栄誉は意志と同じものなのか。意志は精神の動きであるが、栄誉は本性の姿ないし品位である。
De Trinitate libri XII 8.12.4
Honorem ergo acceptum a Patre Filius omnibus qui in se credituri sunt dedit, non utique voluntatem: quae si data esset, non haberet fides praemium, cum fidem nobis necessitas affixae voluntatis inferret.
PL 10, 257Cしたがって、子は父から受けた栄誉を、自分を信じるであろうすべての者に与えたのであり、意志を与えたのではない。もし意志が与えられたのなら、信仰は報いをもたなくなるであろう。固定された意志の必然性が、我々に信仰をもたらすことになるからである。
De Trinitate libri XII 8.12.5
Accepti autem honoris datio quid proficeret, ostendit: Ut sint unum, sicut nos unum sumus (Ib.) . Ob eam ergo causam acceptus honor datus est, ut omnes unum sint.
PL 10, 257C受けた栄誉を与えることが何をもたらすかを、主は示している。「彼らが、我々が一つであるように一つとなるためである」(ヨハネ17:22)。それゆえ、受けた栄誉は、すべての者が一つとなるために与えられたのである。
De Trinitate libri XII 8.12.6
Jam igitur unum sunt omnes in honore; quia non alius, quam qui acceptus est, honor datus est; neque ob aliud datus est, quam ut omnes unum essent.
PL 10, 257Cすでにして、すべての者は栄誉において一つである。与えられた栄誉は、受けられた栄誉とは別のものではなく、すべての者が一つとなるため以外の目的で与えられたのでもないからである。
De Trinitate libri XII 8.12.7
Et cum per honorem datum Filio, et a Filio praestitum credentibus, omnes unum sint; quaero quomodo Filius diversi honoris a Patre sit, cum credentes omnes honor Filii ad unitatem paterni honoris assumat?
PL 10, 257C子に与えられ、子によって信ずる者たちに授けられた栄誉によって、すべての者が一つであるなら、私は問う。信ずる者たちすべてを、子の栄誉が父の栄誉の一体性へと取り込むというのに、子は父とは異なる栄誉をもつ者だなどということがどうしてありえようか。
De Trinitate libri XII 8.12.8
Et insolens quidem hic forte humanae spei erit sermo, sed non erit infidelis: quia quamvis hoc sperare temerarium sit, tamen non credidisse irreligiosum est cum idem atque unus nobis et spei auctor sit et fidei.
PL 10, 257Cおそらく、この言葉は人間の望みにとっては不遜であろう。しかし不信仰なものではない。これを望むのは大胆にすぎるとしても、信じないことは不敬虔である。同じ唯一の者が、我々にとって望みの源であり、信仰の源でもあるからである。
De Trinitate libri XII 8.12.9
Et de hoc quidem planius et copiosius suo, ut congruit, loco tractabimus. Interim tamen etiam ex praesenti sermone neque inanis, neque temeraria esse haec spes nostra intelligitur. Per acceptum igitur et datum honorem unum omnes sunt.
PL 10, 257Cこれについては、しかるべき箇所で、いっそう明瞭かつ詳細に論じることにしよう。さしあたり、現在の論述からも、我々のこの望みが空しいものでも無謀なものでもないことは理解される。したがって、受けられ与えられた栄誉によって、すべての者は一つである。
De Trinitate libri XII 8.12.10
Fidem teneo, atque causam unitatis accipio: sed nondum apprehendo rationem, quomodo datus honor unum omnes esse perficiat.
PL 10, 257C私は信仰を保っており、一体性の原因も受け入れている。しかし、与えられた栄誉がいかにしてすべての者を一つにするのか、その理は、まだ把握していない。