De Trinitate libri XII 4.17.1
Neque in condendo homine solitarius Deus. --Cum igitur perfecto mundo ejus incola formandus esset, talis de eo sermo est: Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) . [Et rursum, Et fecit Deus hominem; ad imaginem Dei fecit eum (Ibid. 27) ].
PL 10, 110A人間を造るにあたっても、神は独りではない。――さて、世界が完成し、その住人が形作られるべきとき、それについての言葉はこうである。「神は言った、我々の像に、我々の類似に従って人を作ろう」(創世記1:26)。[また再び、「神は人を作った。神の像に彼を作った」(創世記1:27)。]
De Trinitate libri XII 4.17.2
Quaero nunc, solumne sibi Deum locutum existimes, an vero sermonem hunc ejus intelligas non sibi, sed ad alterum exstitisse? Si solum fuisse dicis; ejus ipsius voce argueris dicentis, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
PL 10, 110B私は今、汝が、神が自分自身に語ったと考えるのか、それとも、この語りが自分にではなく他者に向けられて生じたと理解するのかを問う。もし独りに向けて語ったと言うなら、汝は、「我々の像に、我々の類似に従って人を作ろう」と言う彼自身の声によって論駁されるであろう。
De Trinitate libri XII 4.17.3
Deus enim per legislatorem (Moysen) secundum intelligentiam nostram locutus est, verbis videlicet, quibus uti ipse nos voluit, cognitionem eorum nobis quae gessit impertiens.
PL 10, 110B神は、立法者(モーセ)を通して、我々の理解に応じて語ったのである。すなわち、彼自身が我々に用いさせようとした言葉によって、自らが行ったことの認識を我々に分け与えながら、である。
De Trinitate libri XII 4.17.4
Significatio namque Dei filio per quem facta sunt omnia, in eo quod dictum esset, Et dixit Deus, Fiat firmamentum; et (in eo quod) rursum ita dictum est, Et fecit Deus firmamentum: ne tamen hic idem inanis ac superfluus sermo existimaretur, si sibi ipse dixisset ut fieret, et rursum ipse fecisset (quid enim tam alienum ab eo qui solus esset, ut sibi faciendum diceret, cum voluntate tantum opus esset ut fieret?); absolutius voluit intelligi significationem hanc non ad se tantum esse referendam.
PL 10, 110Bすなわち、「神は言った、大空あれ」と言われたことにおいて、また再び「神は大空を作った」と言われたことにおいて、万物がそれによって作られた神の子への示しがあった。それでもなお、もし彼が、それが生じるようにと自分自身に言い、そして再び自分で作ったのであれば、この同じ言葉は空虚で余計なものと見なされるであろうから(実際、ただ意志さえあればその業が生じるのに、独りでいる者にとって、自分に向かって、作らねばならぬと言うことほど、ふさわしからぬことがあろうか)、この示しが自分自身だけに帰されるべきではないことを、彼はいっそうはっきりと理解させようとした。
De Trinitate libri XII 4.17.5
Dicendo, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, sustulit singularis intelligentiam professione consortii. Consortium autem esse aliquod solitario ipse sibi non potest.
PL 10, 110C「我々の像に、我々の類似に従って人を作ろう」と言うことで、彼は、共同の表明によって、独りだけという理解を取り除いた。だが共同ということは、独りの者が自分自身に対して持つことはできない。
De Trinitate libri XII 4.17.6
Neque rursum recipit solitarii solitudo faciamus; neque quisquam alieno a se nostram loquitur. Uterque sermo, et faciamus et nostram, ut solitarium eumdemque non patitur; ita neque diversum a se alienumque significat.
PL 10, 111Aまた逆に、独りの者の孤独は「我々は作ろう」を受け入れず、自分とは別の者に向けて、誰も「我々の」とは語らない。「我々は作ろう」も「我々の」も、どちらの語も、孤独で同一の者を許さないように、自分とは異なり無縁の者をも意味しない。
De Trinitate libri XII 4.17.7
Aut quaero, si cum audias solitarium, utrum non ipsum eumdemque esse existimes? aut cum audias non ipsum neque eumdem, anne quod solitarius tantum sit intelligas? In solitario ergo solitarius, in non eodem vero neque ipso, non solitarius reperietur. Solitario ergo convenit, faciam, et meam: non solitario vero, faciamus, et nostram.
PL 10, 111Aあるいは私は問う。汝が「独り」と聞くとき、それは「その者自身で同一の者」であると考えないだろうか。また「その者自身でも同一でもない」と聞くとき、ただ独りだけという意味で理解するだろうか。したがって、独りの者には孤独が見いだされ、同一でも当の者でもない者には、孤独でないことが見いだされる。それゆえ、独りの者には「私は作ろう」と「私の」がふさわしく、独りでない者には「我々は作ろう」と「我々の」がふさわしい。