De Trinitate libri XII 8.42.1
Filius hominis vitam aeternam dat, quia signatus a Patre. --Dixerat enim in Evangeliis Dominus: Operamini escam, non quae interit, sed escam quae permanet in vitam aeternam, quam filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.
PL 10, 268A人の子は永遠の生命を与える。父から証印を押されたからである。――主は福音書でこう言っていた。「朽ちる食べ物のためではなく、永遠の生命に至るまでとどまる食べ物のために働け。それは人の子が汝らに与えるものである。父なる神が、この者に証印を押したからである。」
De Trinitate libri XII 8.42.2
Dixerunt igitur ad eum: Quid faciemus, ut operemur opera Dei? Et dixit illis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille (Joan., VI, 27 et seqq.) .
PL 10, 268Aそこで彼らは彼に言った。「神の業を行うために、我々は何をすべきか」。すると彼は彼らに言った。「神の業とは、彼が遣わした者を信じることである」(ヨハネ6:27以下)。
De Trinitate libri XII 8.42.3
Sacramentum et corporationis et divinitatis suae Dominus exponens, fidei quoque nostrae et spei doctrinam locutus est: ut escam non intereuntem, sed permanentem in aeternum operaremur, ut hanc aeternitatis escam dari nobis a filio hominis meminissemus, ut filium hominis signatum a Deo patre sciremus, ut hoc esse opus Dei nosceremus, credere in eum quem misisset.
PL 10, 268A主は、自らの体をとることと神性の秘義を説き明かしつつ、我々の信仰と望みの教えをも語った。それは、朽ちない、永遠にとどまる食べ物のために我々が働くように、この永遠の食べ物が人の子から我々に与えられることを我々が思い起こすように、人の子が父なる神から証印を押されたことを我々が知るように、彼が遣わした者を信じることが神の業であると我々が知るようにするためである。
De Trinitate libri XII 8.42.4
Et quis est, quem Pater misit? Nempe quem signavit Deus. Et quis est, quem signavit Deus? Filius utique hominis, escam scilicet praebens vitae aeternae. Et qui tandem sunt, quibus praebet eam? Illi namque qui operabuntur escam non intereuntem.
PL 10, 268B父が遣わした者とは誰か。まさに、神が証印を押した者である。神が証印を押した者とは誰か。当然、人の子であり、永遠の生命の食べ物を与える者である。そして、それを与えられる者たちは、ついに誰か。それは、朽ちない食べ物のために働くであろう者たちである。
De Trinitate libri XII 8.42.5
Atque ita quae opera escae est, eadem operatio Dei est, in eum scilicet credidisse quem misit. Sed haec loquitur filius hominis. Et quomodo escam vitae aeternae filius hominis dabit?
PL 10, 268Bこうして、食べ物の業とは、神の働きと同じである。すなわち、彼が遣わした者を信じることである。しかしこれを語っているのは人の子である。そして人の子は、どのようにして永遠の生命の食べ物を与えるのか。
De Trinitate libri XII 8.42.6
Sed sacramentum salutis suae nescit, qui nescit filium hominis dantem escam in vitam aeternam, a Deo patre esse signatum. Hic nunc quaero, qui tandem intelligentiae sensus sit, filium hominis a Patre signatum Deo?
PL 10, 268Bしかし、永遠の生命への食べ物を与える人の子が、父なる神から証印を押されたことを知らない者は、自らの救いの秘義を知らない。ここで私は今、問う。人の子が父なる神から証印を押されたということは、いったいどのような理解に至るのか。