De Trinitate libri XII 11.28.1
Eripitur eis finem esse abolitionem. Finis quid sit. --Finis itaque legis Christus est: et quaero utrum abolitio legis Christus sit, anne perfectio?
PL 10, 418A彼らから、終わりが廃止であるという主張が取り去られる。終わりとは何か。――律法の終わりはキリストである。そこで私は問う。キリストは律法の廃止なのか、それとも完成なのか。
De Trinitate libri XII 11.28.2
Sed si legem Christus, qui finis ejus est, non dissolvit, sed adimplet, secundum quod ait: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17) ; finis non defectio est, sed consummata perfectio.
PL 10, 418Aしかし、律法の終わりであるキリストが、律法を解消するのではなく成就するのであれば、彼が「私は律法を解消するために来たのではなく、成就するために来た」(マタイ5:17)と言うとおり、終わりは欠落ではなく、成し遂げられた完成である。
De Trinitate libri XII 11.28.3
Tendunt enim ad finem omnia, non ut non sint, sed uti in eo, ad quod tetenderint, maneant. Et propter finem omnia; caeterum finis ad aliud aliquid non refertur. Sed cum finis omnia sit, manens ipse sibi totus est.
PL 10, 418Aすべてのものは終わりへと向かう。存在しなくなるためではなく、向かった先にとどまるためである。すべては終わりのためにある。だが終わりは、他の何かに関係づけられない。終わりがすべてであるとき、それ自身はとどまりつつ、自らにとって全体である。
De Trinitate libri XII 11.28.4
Et quia non excedens ex sese ulli alii tempori aut rei potius quam sibi proficit; ad finem ipsum semper intentio spei omnis extenditur.
PL 10, 418Aそして、自らから出て行くことなく、他のいかなる時や事柄にでもなく自らに益するのだから、あらゆる希望の志向は、常に終わりそのものへと伸びる。
De Trinitate libri XII 11.28.5
Et idcirco Dominus religiosae fidei patientiam fini se reservantem, ita adhortatur: Beatus qui permanserit usque in finem (Matth. X, 22) , non utique ut sit beata defectio, et non esse sit fructus, et merces fidei sui cujusque constituatur abolitio: sed quia finis propositae beatitudinis inexcessus modus est, beati sunt qui usque ad finem consummandae beatitudinis manserint, non ultra se fidelis spei exspectatione tendente.
PL 10, 418Aそれゆえ主は、敬虔な信仰の忍耐が終わりのために自らを取っておくことを、こう励ます。「終わりまで耐え抜く者は幸いである」(マタイ10:22)。それは、欠落が幸いだということでも、存在しなくなることが実りであり、各人の信仰の報いとして廃止が定められるということでもない。終わりは、示された幸いの、越えられることのない限りだからである。完成されるべき幸いの終わりまでとどまった者は幸いであり、信じる望みの期待は、自らの向こうへは伸びない。
De Trinitate libri XII 11.28.6
Finis itaque est manendi immobilis ad quem tenditur status. Denique Apostolus impietatis finem ad desinendi metum praemonens, ait: Quorum finis est interitus, nostra autem exspectatio in coelis est (Philip. III, 19 et 20) .
PL 10, 418Bしたがって終わりとは、そこへ向かって進む、とどまることの不動の状態である。実際、使徒は、消え失せることへの恐れに向けて不敬虔の終わりをあらかじめ警告して言う。「彼らの終わりは滅びであり、だが我々の期待は天にある」(フィリピ3:19、20)。
De Trinitate libri XII 11.28.7
Si itaque et beatis et impiis finis est, et finis intelligitur esse defectio: religionem atque impietatem finis exaequat, quia utrumque per constitutum finem sit in commune non esse.
PL 10, 418Bしたがって、幸いな者たちにも不敬虔な者たちにも終わりがあり、終わりが欠落と解されるなら、終わりは敬虔と不敬虔を等しくすることになる。定められた終わりによって、両者にとって共に存在しないことになるからである。
De Trinitate libri XII 11.28.8
Et ubi exspectatio nostra in coelis est, si per finem esse secundum impios (ad instar impiorum) desinamus?
PL 10, 418Bまたもし、終わりによって我々が、不敬虔な者たちに即して(すなわち「不敬虔な者たちのように」)存在しなくなるのなら、我々の期待が天にあるということはどこにあるのか。
De Trinitate libri XII 11.28.9
Quod si sanctis exspectatio, impiis vero finis debitus esse dicitur: tamen ne sic quidem finis creditur esse defectio; quia quae poena impietatis est, omnino non esse ad poenarum ultricium sensum, causa in his per defectionem sui non exstante patiendi?
PL 10, 418Cまたもし、聖なる者たちには期待が、不敬虔な者たちには当然の終わりがあると言われるなら、それでもなお、終わりが欠落だとは信じられない。まったく存在しないということが、報復する罰を感じるという点で、不敬虔に対するどんな罰になるというのか。自らの消滅によって、彼らのうちにはもはや苦しむ拠り所が存在しないのに〔この疑問文は構文が取りにくい。不存在では罰を感じる主体がなくなり罰にならない、という論旨と解した〕。
De Trinitate libri XII 11.28.10
Finis itaque est indemutandae constitutionis mansura perfectio: quae et beatitudini reservata, et impietati est praeparata.
PL 10, 418Cしたがって終わりとは、変わりえない成り立ちの、とどまる完成であり、それは幸いのために取っておかれ、不敬虔のためにも備えられている。