De Trinitate libri XII 8.43.1
Deus sermonem suum sensui nostro accommodat. Filius aequalis Patri. Deus est incompositus. --Ac primum cognosci oportet Deum non sibi, sed nobis locutum, et in tantum ad intelligentiam nostram eloquii sui temperasse sermonem, quantum comprehendere ad sentiendum naturae nostrae possit infirmitas.
PL 10, 268C神は、自らの言葉を我々の理解に合わせる。子は父と等しい。神は合成されていない。――まず知らなければならないのは、神は自分のためではなく、我々のために語ったということ、そして、自らの語りの言葉を、我々の本性の弱さが理解し思い至りうる限りにまで、我々の理解に合わせて和らげたということである。
De Trinitate libri XII 8.43.2
Namque cum superius increpatus a Judaeis fuisset, cur se aequalem Deo, filium se Dei profitendo, fecisset (Joan., V, 18) ; responderat omnia se, quae faceret Pater, facere (Ibid., 19 et seqq.) ; et omne se a Patre adeptum esse judicium; etiam se, ut Patrem, honorandum.
PL 10, 268Cすなわち、彼は先にユダヤ人から、神の子と自称して、なぜ自らを神と等しくしたのかと非難されたとき(ヨハネ5:18)、父が行うことをすべて自分も行うこと、すべての裁きを父から得たこと、また自分も父と同じように尊ばれるべきであることを答えていた(ヨハネ5:19以下)。
De Trinitate libri XII 8.43.3
Et in his omnibus, professus ante se filium, Patri exaequaverat honore, potestate, natura.
PL 10, 268Cそしてこれらすべてにおいて、自らを子と公言しながら、彼は栄誉、権力、本性において、自らを父と等しくしていたのである。
De Trinitate libri XII 8.43.4
Dehinc dixerat, ut Patrem vitam in se habere, ita eum Filio vitam in se habendam dedisse (Ibid., 26) : in quo significaverat naturae ejusdem per sacramentum nativitatis unitatem.
PL 10, 268C次いで彼は、父が自らのうちに命をもっているように、子にも自らのうちに命をもつことを与えたと言った(ヨハネ5:26)。そこで彼は、誕生の秘義による同じ本性の一体性を示していたのである。
De Trinitate libri XII 8.43.5
Per id enim, quod habet Pater, ipsum illum significavit in habendo: quia non humano modo ex compositis Deus est, ut in eo aliud sit quod ab eo habetur, et aliud sit ipse qui habeat: sed totum quod est, vita est, natura scilicet perfecta et absoluta et infinita, et non ex disparibus constituta, sed vivens ipsa per totum.
PL 10, 268D父がもっているものによって、彼はまさに父自身を、もつことにおいて示した。神は人間のように合成されたものから成るのではなく、神のうちに、神によってもたれるものと、もつ者自身とが別々にあるのではないからである。神がそれであるものは、全体が命であり、すなわち完全で無欠で無限の本性であって、異なるものから成り立っているのではなく、全体を通して自ら生きているのである。
De Trinitate libri XII 8.43.6
Quae cum qualis habetur, talis et data est, etsi nativitatem ejus intelligatur significare cui data est; non tamen diversitatem generis affert, cum talis data est, qualis et habetur.
PL 10, 269Aそれがもたれているとおりのものとして与えられたのであれば、たとえ与えられた者の誕生を示していると理解されるとしても、類の相違をもたらしはしない。それは、もたれているとおりのものとして与えられたからである。