ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VII, Caput XXXIX 第VII巻 第XXXIX章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 232A · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 7.39.1

1

Pater in Filio visus ex proprietate naturae. Contra Sabellium. Contra Arium. Qui in se invicem Pater et Filius. --Visus autem adeo est ex proprietate naturae, dum ex indifferentia atque in genere veritatis unum sunt natus et generans, ut hic Domini sermo sequeretur: Non creditis, quoniam ego in Patre, et Pater in me (Ibid., 10) ?

PL 10, 232A

父は本性の固有性から子において見られる。サベリオスに対して。アレイオスに対して。父と子はいかにして互いのうちにあるか。――生まれた者と生む者とが、異ならなさと真実の類において一つであるので、父はそれほどまでに本性の固有性から見られたのであり、それゆえ主のこの言葉が続いた。「私が父のうちにあり、父が私のうちにあることを、汝らは信じないのか」(ヨハネ14:10)。

De Trinitate libri XII 7.39.2

2

Inseparabiles esse per naturalem similitudinem Patrem et Filium, non possumus verbis aliis docere, nisi Filii.

PL 10, 232A

父と子が、本性の類似によって不可分であることを、我々は、子の言葉以外の言葉で教えることはできない。

De Trinitate libri XII 7.39.3

3

Non enim hic per demutationem nominum atque specierum Filius, qui via est et veritas et vita, mimis theatralibus ludit: ut in assumpto homine se filium Dei nuncupet, in natura vero Deum patrem, et unus ac solus personali demutatione se nunc in alio mentiatur.

PL 10, 232A

道であり真理であり命である子は、名と姿の変化によって、芝居の物真似のように戯れているのではない。すなわち、身に受けた人においては自らを神の子と呼び、本性においては父なる神と呼び、位格の変化によって、唯一で単独の者が、今度は別の者として偽る、というようなことではない。

De Trinitate libri XII 7.39.4

4

Non itaque ipse solitarius, nunc sibi filius est, nunc se sibi profitetur in patrem, et naturae nomina infert cessante natura. Alia hic verborum simplicitas est: nam et Pater pater est, et Filius filius est.

PL 10, 232B

だから彼自身が孤独者として、あるときは自らにとって子であり、あるときは自らを自らにとって父と告白し、本性が止んだまま本性の名を持ち出すのではない。ここにある言葉の単純さは別である。父は父であり、子は子だからである。

De Trinitate libri XII 7.39.5

5

Sed in his nominibus ac rebus nihil in se novum, nihil diversum, nihilque peregrinum est. Tenet enim naturae veritas proprietatem; ut quod ex Deo est, Deus sit, et nec deminutio sit nativitas, nec diversitas: dum et Filius non in naturam externam ac dissimilem patri Deo subsistit, nec Pater alienum quid sit a se nativitati Unigeniti acquirens, sed universa potius quae sua sunt sine damno impertientis indulsit.

PL 10, 232B

しかし、これらの名と事柄において、自らのうちに新しいものも、異なるものも、他所のものも何もない。本性の真実は固有性を保つからである。神から出るものは神であり、誕生は減少でも相違でもなく、子は父なる神と異質で異なる本性に存立するのでもなく、父は、独り子の誕生のために自らに異質な何かを得るのでもなく、むしろ自らのものすべてを、分け与える者の損失なしに与えたのである。

De Trinitate libri XII 7.39.6

6

Atque ita nec natura Dei caret, dum non aliunde quam ex Deo Deus est; nec a Deo differt, dum non aliud ipse quam Deus est: quia et nativitas Dei consistit in Filio, nec per nativitatem Dei amisit ex se Dei natura quod Deus est.

PL 10, 232B

こうして子は、神以外のところからではなく神から神であるので、神の本性を欠くことがなく、自らが神以外の何ものでもないので、神と異ならない。神の誕生は子において成立しており、神の誕生によって、神の本性が、自らから神であるものを失ったのでもないからである。

De Trinitate libri XII 7.39.7

7

Pater igitur in Filio est, et Filius in Patre, Deus in Deo: non per duplicem convenientium generum conjunctionem, neque per insitivam capacioris substantiae naturam; quia per corporalem necessitatem, exteriora fieri his quibus continentur interiora non possunt: sed per nativitatem viventis ex vivente naturae; dum res non differt, dum naturam Dei non degenerat nativitas, dum non aliud aliquid quam in Deum ex Deo Deus nascitur, dum nihil his novum est, nihil alienum, nihil separabile, dum in Patre et Filio credere deos duos impium est, dum Patrem et Filium singularem Deum praedicare sacrilegum est, dum Deum ex Deo quod in similitudine generis unum sint negare blasphemum est.

PL 10, 232C

それゆえ父は子のうちに、子は父のうちに、神は神のうちにある。二つの適合する類の結合によるのでも、より大きな実体の本性への挿入によるのでもない。物体的な必要によっては、内にあるものが、それを含むものにとって外のものとなることはできないからである。むしろ、生ける本性の、生ける者からの誕生による。すなわち、事柄が異ならず、誕生が神の本性を劣化させず、神から神へと生まれるものが神以外の何でもなく、これらに新しいものも、異質なものも、分離しうるものも何もなく、父と子に二人の神を信じることが不敬虔であり、父と子を孤独な神と宣べることが涜聖であり、神から神が類の類似において一つであることを否定することが冒涜であるかぎりにおいてである。