De Trinitate libri XII 9.5.1
Dei et hominis se filium dictis et gestis Christus ostendit. Unde occasio haereseos. --Natus igitur unigenitus Deus ex Virgine homo, et secundum plenitudinem temporum in semetipso provecturus in Deum hominem, hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se filium Dei credi doceret, et hominis filium praedicari admoneret: locutus et gerens homo universa quae Dei sunt, loquens deinde et gerens Deus universa quae hominis sunt; ita tamen, ut ipso illo utriusque generis sermone numquam nisi cum significatione et hominis locutus et Dei sit; uno tamen Deo patre semper ostenso, et se in natura unius Dei per nativitatis veritatem professo; nec tamen se Deo patri non et filii honore et hominis conditione subdente: cum et nativitas omnis se referat ad auctorem, et caro se universa secundum Deum profiteatur infirmam.
PL 10, 284Aキリストは、言葉と行いにより、自らが神の子であり人の子であることを示した。異端の機会はここから生じる。――独り子なる神は、おとめから人として生まれ、時の充満にしたがって、自らのうちで人を神へと高めようとして、福音の語りのあらゆる点でこの様式を守った。すなわち、自らが神の子であると信じられるよう教え、また人の子であると宣べ伝えられるよう促したのである。人として語り行うときには神に属するすべてを語り行い、次いで神として語り行うときには人に属するすべてを語り行う。ただし、その両方の類の語りにおいて、人の意味と神の意味とを伴わずには決して語らなかった。唯一の神である父をつねに示し、誕生の真実によって、唯一の神の本性のうちにある者であると表明したが、それでもなお、子の栄誉と人の境遇において父なる神に服することを怠らなかった。あらゆる誕生は源である者に帰し、肉はすべて、神に比べれば弱いと表明するからである。
De Trinitate libri XII 9.5.2
Hinc itaque fallendi simplices atque ignorantes haereticis occasio est, ut quae ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse secundum naturae divinae infirmitatem mentiantur: et quia unus atque idem est loquens omnia quae loquatur, de se ipso omnia eum locutum esse contendant.
PL 10, 284Bここから、異端者たちにとって、単純な者・無知な者を欺く機会が生じる。彼が人にしたがって語ったことを、神の本性の弱さにしたがって語られたのだと偽り、語るのは同一の唯一の者であるから、すべてを自分自身について語ったのだと主張するのである。