De Trinitate libri XII 9.64.1
Deus dicitur id modo scire, quod modo profert. --Non ergo ambigi licet, Dei scientiam ex tempore potius esse quam ex demutatione, cum ad id quod Deus scit, profitendae potius scientiae tempus sit, quam adeptae: ut etiam ex hoc docemur, quod ad Abraham dictum est: Ne injicias manum tuam in puerum, et ne facias illi quidquam: nunc enim cognovi quia times Deum tuum, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me (Gen. XXII, 12) .
PL 10, 332A神は、今しがた明らかにしたことを、今知る、と言われる。――それゆえ、神の知は、変化によるというより時によるのだと、疑うことはできない。神が知るとされる事柄に関しては、知を得た時というより、知を公言する時があるのである。アブラハムに語られたことからも、このことが教えられる。「その子に手をかけるな。彼に何もするな。今、私は、汝が汝の神を畏れ、私のゆえに、汝の愛する子を惜しまなかったことを知った」(創世記22:12)。
De Trinitate libri XII 9.64.2
Deus itaque modo scit: modo autem scire, anterioris ignorantiae professio est. Quod cum in Deum non cadat, neque ut ignoraverit antea fidelem sibi esse Abraham, de quo dictum est, Credidit Abraham Deo, et deputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6; et Rom. IV, 3) : hoc quod nunc cognovit, tempus est quo Abraham testimonium accepit, non etiam (quo) scire Deus coepit.
PL 10, 332Bそれゆえ神は今知る。今知るということは、以前の無知の告白である。しかし、これは神に当てはまらず、また彼は、アブラハムが自分に忠実であることを以前には知らなかった、というのでもない。彼について「アブラハムは神を信じ、それは彼に義と認められた〔ad justitiam。この聖句に限り「義と認められた」と訳す〕」(創世記15:6、ローマ4:3)と言われているとおりである。今知ったというこのことは、アブラハムが証を受けた時であって、神が知り始めた(「時」を補え)のでもない。
De Trinitate libri XII 9.64.3
Abraham enim, holocausto filii, dilectionem quam ad Deum habebat docuerat: Deus tum cognovit, cum loquitur. Et quia ante nescire non intelligendus est; necesse est idcirco tunc intelligatur cognosse, quia loquitur.
PL 10, 332Bアブラハムは、子の全焼のいけにえによって、神に対して持っていた愛を示したからである。神は、語るときに知った。そして以前は知らなかったと理解されてはならないのだから、語るがゆえに、そのとき知ったと理解されねばならない。
De Trinitate libri XII 9.64.4
Et de plurimis quidem, quae de scientia Dei Testamento Veteri continentur, haec tantum exempli causa demonstrata a nobis sunt: ut id, quod nescit Deus, non ignorationis causa intelligeretur esse, sed temporis.
PL 10, 332C旧約に含まれる神の知についての多くのことのうち、我々はこれだけを例として示した。神が知らないことは、無知のためではなく、時のためと理解されるためである。