ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XI, Caput XXIX 第XI巻 第XXIX章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 418C · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 11.29.1

1

Regni traditionem non esse regnandi defectionem. --Nunc igitur quia jam ambigi non potest, in fine non defectionem, sed non excessuram constitutionem esse intelligendam, quamquam adhuc quaedam in ipsa dicti absolutione sint reservata: tamen his tantum ad significationem sensus demonstratis, videamus an traditio regni defectio sit intelligenda regnandi; ut quod tradit Filius Patri, tradendo non teneat.

PL 10, 418C

王国の引き渡しは、王として支配することの欠落ではない。――そこで今や、終わりにおいては欠落ではなく、越えられることのない成り立ちが理解されるべきだと、もはや疑いえない。言葉の完全な説明にはなお留保されていることがあるとはいえ、意味を指し示すためにこれだけを示したうえで、王国の引き渡しが、王として支配することの欠落と解されるべきかどうかを見よう。すなわち、子が父に引き渡すものを、引き渡すことで保持しないことになるのか、ということである。

De Trinitate libri XII 11.29.2

2

Quod si quis stultae impietatis furore contendet; fateatur necesse est Patrem, cum tradidit omnia Filio, amisisse tradendo, si tradidisse traditis egere significet.

PL 10, 418D

もし誰かが愚かな不敬虔の狂気でそれを主張するなら、次のことを認めざるをえない。すなわち、父は万物を子に引き渡したとき、引き渡すことで失ったことになる。引き渡したことが、引き渡したものを欠くことを意味するなら、である。

De Trinitate libri XII 11.29.3

3

Ait enim Dominus, Omnia mihi tradita sunt a patre meo (Luc. X, 22) ; et rursum: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18) . Si igitur tradidisse caruisse est; Pater quoque his quae dedit caruit.

PL 10, 419A

主は言う。「万物は私の父によって私に引き渡された」(ルカ10:22)。またさらに、「天においても地においても、すべての権力が私に与えられた」(マタイ28:18)。したがって、引き渡したことが欠くことであるなら、父も、自らが与えたものを欠いたことになる。

De Trinitate libri XII 11.29.4

4

Quod si Pater tradendo non caruit; ne Filius quidem intelligi potest his egere quae tradit.

PL 10, 419A

だがもし父が引き渡すことで欠かなかったなら、子も、自らが引き渡すものを欠くとは解されえない。

De Trinitate libri XII 11.29.5

5

Ergo si tradidisse omnia, his ipsis quae tradidit non videtur eguisse; reliquum est, ut in tradendo dispensationis causa noscatur, cur et Pater tradendo non careat, et Filius dando non egeat.

PL 10, 419A

したがって、万物を引き渡したことが、その引き渡したものそのものを欠いたことにはならないと見えるなら、残るのは、引き渡しにおいて経綸の理由を知ることである。すなわち、なぜ父は引き渡しても欠かず、子は与えても欠かないのか。