De Trinitate libri XII 4.41.1
Filio adversantes erubescent. Filium qui negat, Patrem inhonorat. --Negantem te Deum in Deo, sequens sermo confutat: ait enim, Erubescent, et pudebit omnes qui adversantur ei, et ibunt cum confusione (Ibid., 16) : Decretum hoc in impietatem tuam Dei est.
PL 10, 126A子に敵対する者は恥じ入る。子を否認する者は、父を辱める。――神において神を否認する汝を、続く言葉が論駁する。こう言われているからである。「彼に敵対する者はみな恥じ入り、赤面し、混乱のうちに去る」(イザヤ45:16)。これは、汝の不敬虔に対する神の決定である。
De Trinitate libri XII 4.41.2
Adversaris enim Christo, de quo te professio paternae vocis objurgat. Deus est enim, quem esse tu Deum denegas. Denegas vero sub specie honoris Dei (Patris), dicentis, Non est alius Deus praeter me (Ibid., 18) .
PL 10, 126A汝はキリストに敵対している。父の声の表明が、そのキリストについて汝を責めるのである。汝が神であることを否定するその者は神だからである。汝は、(父なる)神の栄誉という体裁のもとで否定する。その神は言う、「私のほかに他の神はいない」(イザヤ45:18)。
De Trinitate libri XII 4.41.3
Sed confundere et erubesce: non eget delato a te honore innascibilis Deus, gloriam hanc a te solitudinis suae non postulat, non desiderat hanc opinionis tuae intelligentiam; ut ob hoc quod dixerit, Non est Deus praeter me, cum quem ex se genuit Deum abneges.
PL 10, 126Bだが恥じ、赤面せよ。生まれざる神は、汝が捧げる栄誉を必要とせず、汝から自らの孤独のこの栄光を求めず、汝の見解のこの理解を望みもしない。「私のほかに神はいない」と彼が言ったからといって、自らから生んだ神を否定させるようなことは。
De Trinitate libri XII 4.41.4
Ac ne sibi hoc, ad divinitatem Filii destruendam, peculiare deferres; Unigeniti sui gloriam honore perfectae divinitatis implevit, dicens, Et non est Deus praeter te. Quid exaequata discriminas? quid comparata discernis?
PL 10, 126Bそして汝が、子の神性を打ち壊すために、これを自分だけのものとして帰することのないように、彼は自らの独り子の栄光を、完全な神性の栄誉で満たして言った、「汝のほかに神はいない」。等しくされたものをなぜ汝は区別するのか。比べられたものをなぜ汝は切り離すのか。
De Trinitate libri XII 4.41.5
Proprium Dei filio est, ne praeter eum Deus sit; proprium Deo patri est, ne absque eo Deus quisquam sit: verbis Dei de Deo utere. Confitere ita, et precare regem: Quoniam in te est Deus, et non est Deus praeter te.
PL 10, 126B神の子に固有なのは、彼のほかに神がいないことであり、父なる神に固有なのは、彼なしにはいかなる神もいないことである。神について、神の言葉を用いよ。こう告白し、王に祈れ。「汝において神がおり、汝のほかに神はいない」。
De Trinitate libri XII 4.41.6
Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel salvator. Caret contumelia honoris officium, neque offensionem habet confessionis exemplum; maxime cum adversatio ejus plena confusionis sit et pudoris.
PL 10, 126C「汝は神である、しかし我々は知らなかった、イスラエルの神、救い主」。栄誉の務めには侮辱がなく、告白の例には咎がない。とりわけ、彼に敵対することは、混乱と恥に満ちているのだから。
De Trinitate libri XII 4.41.7
Immorare Dei verbis, confitere Dei vocibus; et fuge confusionis denuntiationem. Deum enim Dei filium abnegando, non tam Deum tamquam solitarium gloriae honore veneraberis, quam Patrem Filii inhonoratione contemnes.
PL 10, 126C神の言葉にとどまれ、神の声で告白せよ。そして混乱の告知から逃れよ。神の子である神を否認することによって、汝は、独りの者としての神を、栄光の栄誉によって崇めるというよりも、子を辱めることによって父を侮ることになるからである。
De Trinitate libri XII 4.41.8
Honoris fidem innascibili Deo confitere, quod praeter eum Deus nullus sit: unigenito Deo praedica, quod absque eo Deus non sit.
PL 10, 126C生まれざる神には、彼のほかに神はいない、という栄誉の信仰を告白せよ。独り子なる神には、彼なしには神はいない、と宣べよ。