De Trinitate libri XII 9.37.1
Unitas Patris et Filii non humano more cogitanda. Filii nativitas. --Non est autem, ut saepe jam commemoravimus, in unitate Dei patris et Dei filii humanarum vitium opinionum: ut sit vel extensio, vel series, vel fluxus; ut aut rivum fons effundat ab origine, aut ramum arbor teneat in caudice, aut calorem ignis emittat in spatium.
PL 10, 308B父と子の一体性は、人間的な仕方で考えられてはならない。子の誕生。――我々がすでに何度も述べたように、父なる神と子なる神の一体性には、人間的な思いなしの欠陥、すなわち延長、系列、流出があるのではない。たとえば、泉が源から小川を流し出し、木が幹に枝を保ち、火が熱を空間に放つようなことではない。
De Trinitate libri XII 9.37.2
Haec enim ab se inseparabili protensione manent potius detenta, quam sibi sunt: dum et calor in igne est, et in arbore ramus est, et rivus in fonte est.
PL 10, 308Cこれらは、自らから分かたれない伸展によって、むしろ捉えられたままとどまっているのであって、それ自体で存立しているのではない。熱は火のうちにあり、枝は木のうちにあり、小川は泉のうちにあるからである。
De Trinitate libri XII 9.37.3
Et haec ipsa res sola sibi est potius, quam res ex re substituta est: quia non aliud arbor quam ramus, neque ignis quam calor, neque fons possit esse quam rivus.
PL 10, 309Aそしてこの同じものは、ものから存立するに至ったものであるよりも、むしろ一つのものそのものである〔Et haec ipsa res sola sibi est potius, quam … の取り方は定かでない〕。木は枝以外のものではありえず、火は熱以外のものではありえず、泉は小川以外のものではありえないからである。
De Trinitate libri XII 9.37.4
At vero unigenitus Deus ex perfecta atque inenarrabili nativitate subsistens Deus est, et vera progenies innascibilis Dei est, et incorporalis naturae generatio incorporalis, et Deus vivus et verus a vivente Deo vero, et inseparabilis a Deo naturae Deus: dum subsistens nativitas non alterius naturae Deum perfecit, neque generatio, quae substantiam provehebat, substantiae naturam demutavit in genere.
PL 10, 309Aしかし独り子なる神は、完全で語りえない誕生から存立して神であり、生まれざる神の真の子であり、体を持たない本性の体を持たない生成であり、生ける真の神から出た生ける真の神であり、本性において神から分かたれない神である。存立する誕生は、別の本性の神を完成せず、実体を進み出させた生成は、実体の本性を類において変えなかったからである。