De Trinitate libri XII 5.3.1
Scopus hujus alterius libri. Veritas rei unde constet. --Sequitur itaque ordinem quaestionis etiam ordo connexi sibi libelli.
PL 10, 131Bこの第二の書の目的。事柄の真理は何に基づくか。――こうして、互いにつながった小著の順序もまた、問いの順序に従う。
De Trinitate libri XII 5.3.2
Nam quia haec sequens impii blandimenti posita sententia est: Novimus unum Deum verum: hinc quoque secundi hujus libri omnis sermo consistit, an filius Dei Deus verus sit.
PL 10, 131B次に置かれたのは、この不敬虔な甘言の命題「我々は唯一の真の神を知っている」であるから、この第二の書の議論全体もまた、神の子は真の神であるか否かという点に基づいている。
De Trinitate libri XII 5.3.3
Nam sine dubio in hunc se ordinem haeretici ingenii subtilitas coaptavit, primum unum Deum dicens, deinde unum verum Deum confitens: ut per id filium Dei a natura Dei et veritate averteret, cum veritas in natura unius manens, naturalem unius non excederet veritatem.
PL 10, 131C異端者の才知の詭弁は、疑いなくこの順序に自らを合わせた。まず神は一つと言い、次に唯一の真の神と告白したのである。それによって神の子を神の本性と真理から遠ざけようとした。真理は一者の本性にとどまるので、一者に本性的に属する真理を超え出ることはない、というわけである。
De Trinitate libri XII 5.3.4
Igitur quia ambiguitatis locus nullus est, quin Moyses unum Deum praedicans, intelligatur de Dei filio significasse quod Deus sit, per ipsas illas significationis suae auctoritates recurramus: et requiramus, an quem Deum significaverit, Deum quoque verum intelligendum docuerit.
PL 10, 131Cそこで、モーセが唯一の神を宣べるとき、神の子について、彼が神であることを指し示したと理解される点には、曖昧の余地がまったくないのだから、まさにその指し示しの典拠に立ち返って、彼が神と指し示した者を、真の神とも理解すべきものとして教えたかどうかを尋ねよう。
De Trinitate libri XII 5.3.5
Nulli autem dubium est, veritatem ex natura et ex virtute esse: ut exempli causa dictum sit, verum triticum est, quod spica structum, et aristis vallatum, et folliculis decussum, et in farinam comminutum, et in panem coactum, et in cibum sumptum, reddiderit ex se et naturam panis et munus.
PL 10, 131C真理が本性と力に基づくことは、誰にも疑いがない。たとえば、真の小麦とは、穂に組まれ、芒に囲まれ、殻から打ち出され、粉に砕かれ、パンにまとめられ、食物として摂られたとき、自らからパンの本性と役目をもたらす小麦のことだ、と言えばよい。
De Trinitate libri XII 5.3.6
Itaque quia naturae virtus praestat veritatem; videamus an verus Deus sit, quem Moyses Deum esse significat: de uno Deo, et eodem vero Deo postea locuturi; ne non interposita sponsione de unius et veri Dei in Patre et Filio subsistentibus confirmatione, periculosa suspicio pendulae exspectationis sollicitudinem defatiget.
PL 10, 132A本性の力が真理をもたらす以上、モーセが神であると指し示している者が真の神であるかどうかを見てみよう。後に唯一の神、しかも同じ真の神について語ることになるからである。父と子において存立する唯一の真の神についての確証を、あらかじめ約束しておかなければ、危うい疑いが、宙づりの期待の不安を疲れさせるであろう。