De Trinitate libri XII 3.15.1
Laus Filii laus est Patris. --Ergo absolute Patrem Filius clarificat in eo quod sequitur: Ego te clarificavi super terram opere consummato, quod dedisti mihi ut faciam. Laus Patris omnis a Filio est: quia in quibus laudabitur Filius, laus erit Patris.
PL 10, 84B子の賛美は父の賛美である。――それゆえ子は、続く言葉においても、父に端的に栄光を与えている。「私は地上で汝に栄光を与えた。汝が私に行うために与えた業を成し遂げて。」父への賛美はすべて子によるものである。子が賛美される当のことにおいて、賛美は父のものとなるからである。
De Trinitate libri XII 3.15.2
Consummat enim omnia, quae Pater voluit. Dei Filius homo nascitur; sed Dei in partu virginis virtus est. Dei Filius homo cernitur; sed Deus in operibus hominis existit. Dei Filius cruci figitur; sed in cruce hominis mortem Deus vincit.
PL 10, 84B子は、父の望んだすべてを成し遂げる。神の子は人として生まれる。しかし、おとめの出産において、あるのは神の力である。神の子は人として見られる。しかし、人の業のうちに神が存在する。神の子は十字架に釘づけられる。しかし、人の十字架において、神が死に打ち勝つ。
De Trinitate libri XII 3.15.3
Christus Dei Filius moritur; sed omnis caro vivificatur in Christo. Dei Filius in inferis est; sed homo refertur ad coelum. In quantum haec laudabuntur in Christo, tanto plus laudis a quo Christus Deus est consequetur.
PL 10, 84B神の子キリストは死ぬ。しかし、すべての肉はキリストにおいて生かされる。神の子は冥界にいる。しかし、人は天へと連れ戻される。これらのことがキリストにおいて賛美される程度に応じて、キリストがその者によって神である当の者は、それだけ多くの賛美を受けることになる。
De Trinitate libri XII 3.15.4
His igitur modis Pater Filium clarificat super terram: rursumque Filius ignorationi gentium et stultitiae saeculi, per virtutum suarum opera, eum ex quo est ipse clarificat.
PL 10, 84Bこのようにして、父は地上で子に栄光を与える。そして今度は子が、諸国民の無知と世の愚かさに対し、自らの力ある業によって、自らがそこから出た者に栄光を与える。
De Trinitate libri XII 3.15.5
Et haec quidem clarificationis vicissitudo non pertinet ad divinitatis profectum, sed ad honorem eum qui ex cognitione ignorantium suscipiebatur. Quo enim Pater non abundabat, ex quo sunt omnia?
PL 10, 84Cまたこの栄光の交互のやりとりは、神性の進歩にかかわるのではなく、無知な者たちの認識から受けられるはずの栄誉にかかわる。実際、万物がそこから出る父は、何において満ちあふれていなかったというのか。
De Trinitate libri XII 3.15.6
Vel quid Filio deerat, in quo complacuerat omnem plenitudinem divinitatis habitare? Ergo clarificatur Pater in terra, quia opus ejus quod mandavit efficitur.
PL 10, 84Cあるいは、その中に神性のすべての充満が宿ることが〔父の〕よしとするところとなった子に、何が欠けていたのか。それゆえ父は地上で栄光を与えられる。父が命じた業が成し遂げられるからである。