ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput LXIII 第IX巻 第LXIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 331B · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 9.63.1

1

Deus qui nescire aut jam scire quid dicatur. --In omnibus enim, quae ignorare se Deus loquitur, ignorantiam quidem profitetur, sed ignoratione tamen non detinetur: dum ad id quod nescit, non nesciendi infirmitas est, sed aut tempus est non loquendi, aut dispensatio est non agendi.

PL 10, 331B

神が知らない、あるいは今や知ると言われるのは、何のことか。――神が自らは知らないと語るすべてのことにおいて、彼は無知を公言するが、しかし無知に囚われてはいない。彼が知らないとされる事柄に関して、あるのは知らないという弱さではなく、語らない時であるか、行わない経綸であるからである。

De Trinitate libri XII 9.63.2

2

Loquitur ad Abraham Deus dicens: Clamor Sodomae et Gomorrhae impletus est, et peccata eorum magna valde. Descendam ergo et videbo, si secundum clamorem eorum consummantur; quod si non, ut sciam (Gen. XVIII, 20 et 21).

PL 10, 331C

神はアブラハムに語って言う。「ソドムとゴモラの叫びは満ち、彼らの罪は極めて大きい。それゆえ、私は降って行って、その叫びに従って彼らが成し遂げられているかどうかを見よう。そうでなければ、私が知るためである」(創世記18:20、21)。

De Trinitate libri XII 9.63.3

3

Habemus ergo nescientem Deum, quod tamen non nesciat. Nam cum peccata magna valde sciat esse, et rursum descendit ut videat an consummata sint, et si nondum consummata sunt, ut sciat: intelligimus eum non nescire, quia nesciat; sed tum scire, quia tempus ad agendum sit.

PL 10, 332A

こうして我々は、知らない神を持つが、それでも彼は知らないのではない。罪が極めて大きいことを知っており、しかも、それらが成し遂げられているかを見るために再び降り、まだ成し遂げられていなければ知るために降るのだからである。我々は、彼が知らないから知らないのではなく、行うべき時であるがゆえに、そのとき知るのだと理解する。

De Trinitate libri XII 9.63.4

4

Scire ergo Deum, non est ignorantiae demutatio, sed temporis plenitudo. Exspectatur enim adhuc ut sciat: et cum non possimus id de eo intelligere quod nesciat; cum tamen adhuc exspectet ut sciat, necesse est, ut id quod sciens nescit, et nesciens scit, nihil aliud quam vel loquendi dispensatio sit, vel gerendi.

PL 10, 332A

それゆえ、神が知るということは、無知の変化ではなく、時の充満である。彼が知るということが、なお待たれているのである。我々は、彼が知らないと理解することはできない。しかもなお、彼が知るのを待つのであるから、知っていて知らず、知らないで知るというそのことは、語る経綸か行う経綸のほかの何ものでもない。