ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XII, Caput XXI 第XII巻 第XXI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 445C · 9 sectiones

De Trinitate libri XII 12.21.1

1

Filius etsi natus, semper tamen est, quia de Patre qui semper est. --Cesset itaque sollicitudo perfidiae: neque negare nos, quia ipsa non intelligit, existimet, quod solum a nobis bene et intelligitur et creditur.

PL 10, 445C

子は生まれたとしても、つねに存在する。つねに存在する父から生まれたからである。――それゆえ、背信の不安は静まるがよい。背信は、自分が理解しないからといって、我々だけがよく理解し信じていることを、我々が否定していると考えてはならない。

De Trinitate libri XII 12.21.2

2

Nam ipsa sermonum enuntiatione cum natum profitemur, non tamen non natum praedicamus. Neque enim id ipsum est non natum atque nasci: quia illud ab altero, hoc vero a nemine est.

PL 10, 446A

生まれた者と告白するとき、言葉の言い表しそのものにおいて、我々は生まれざる者と宣べ伝えているのではない。生まれざることと生まれることは同じではない。生まれることは他者からであり、生まれざることは誰からでもないからである〔illud と hoc の指示は字面では逆に取れるが、内容に従って訳した〕。

De Trinitate libri XII 12.21.3

3

Et aliud est sine auctore esse semper aeternum, aliud quod patri, id est, auctori est coaeternum.

PL 10, 446A

また、源なしにつねに永遠であることと、父、すなわち源と共に永遠であることとは、別のことである。

De Trinitate libri XII 12.21.4

4

Ubi enim pater auctor est, ibi et nativitas est; at vero ubi auctor aeternus est, ibi et nativitatis aeternitas est: quia sicut nativitas ab auctore est, ita et ab aeterno auctore aeterna nativitas est. Omne autem, quod semper est, etiam aeternum est.

PL 10, 446A

父が源であるところには、誕生がある。しかし源が永遠であるところには、誕生の永遠性がある。誕生が源から来るのと同じく、永遠の源から永遠の誕生が来るからである。つねに存在するものは、すべて永遠でもある。

De Trinitate libri XII 12.21.5

5

Sed tamen non omne, quod aeternum est, etiam innatum est. Quia quod ab aeterno nascitur, habet aeternum esse quod natum est. Quod autem non natum est, id cum aeternitate non natum est.

PL 10, 446A

しかし、永遠であるものがすべて、生まれざるものでもあるわけではない。永遠から生まれるものは、生まれたものとして永遠の存在を持つからである。生まれなかったものは、永遠性と共に生まれなかったものである。

De Trinitate libri XII 12.21.6

6

Quod vero ex aeterno natum est, id si non aeternum natum est, jam non erit et pater auctor aeternus.

PL 10, 446B

永遠から生まれたものが、もし永遠に生まれたのでないなら、父もまた永遠の源ではなくなるであろう。

De Trinitate libri XII 12.21.7

7

Si quid igitur ei, qui ab aeterno patre natus est, ex aeternitate defuerit, id ipsum auctori non est ambiguum defuisse: quia quod gignenti est infinitum, infinitum est etiam nascenti.

PL 10, 446B

したがって、永遠の父から生まれた者に、永遠から何かが欠けていたなら、そのこと自体が源である者に欠けていたことは疑いがない。生む者にとって無限であるものは、生まれる者にとっても無限だからである。

De Trinitate libri XII 12.21.8

8

Medium enim quid inter nativitatem Dei filii, et generationem Dei patris, nec ratio nec sensus admittit: quia et in generatione nativitas est, et in nativitate generatio est. Quod utrumque sine intervallo sui est, quia sine utroque nec neutrum est.

PL 10, 446B

神である子の誕生と神である父の生成の間に、何か中間のものを、理も理解も認めない。生成には誕生があり、誕生には生成があるからである。その両者は互いの間に隔たりがない。どちらも欠いては、どちらもないからである。

De Trinitate libri XII 12.21.9

9

Quod ergo nisi ex utroque non consistit, id in omnibus nisi utrumque non permanet: quia in aliquo alterum non relinquatur, quod id ipsum alterum in aliquo non possit esse sine altero.

PL 10, 446B

それゆえ、両方からでなければ成り立たないものは、すべてにおいて、両方でなければ続かない。一方はどこにおいても他方なしにはありえない以上、どこにおいても一方だけが残されることはないからである〔quia 節は意味が取りにくく、意を汲んで訳した〕。