ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber V, Caput VIII 第V巻 第VIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 134B · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 5.8.1

1

Dicens ad imaginem nostram unam sibi cum Filio naturam indicat. --Ut plenior autem naturae atque operationis veritas doceretur; qui sensum suum per verba eloquebatur, sensus quoque rationem ex natura cum veritate subjecit, dicens ad imaginem et similitudinem nostram.

PL 10, 134B

「我々の像に」と言うことによって、自らと子とのあいだに一つの本性があることを示している。――本性と働きの真理がいっそう十分に教えられるために、自らの理解を言葉で語った者は、この理解の理を本性と真理から付け加えた。「我々の像に、我々に似せて」と言うことによってである。

De Trinitate libri XII 5.8.2

2

Ubi est hic falsus Deus, cui verus Deus dicit ad imaginem et similitudinem nostram? Nostram non habet unionem, non habet diversitatem, non habet discretionem. Homo enim ad communem fit, secundum veritatem sermonis, imaginem.

PL 10, 134B

真の神が「我々の像に、我々に似せて」と語りかける相手であるこの偽りの神は、どこにいるのか。この「我々の」は、合一を含まず、相違を含まず、区別を含まない。人は、言葉の真理に従って、共通の像に基づいて作られるからである。

De Trinitate libri XII 5.8.3

3

Communio autem falso veroque non competit. Deus, qui loquitur, ad Deum loquitur: ad Patris et Filii imaginem homo conditur. Nomen non discrepat, natura non differt. Una enim est imaginis, ad quam homo creatus est, species.

PL 10, 134B

しかし共通性は、偽りのものと真なるものとには成り立たない。語る神は神に語りかけている。人は父と子の像に基づいて造られる。名は食い違わず、本性は異ならない。人がそれに基づいて造られた像の姿は一つだからである。

De Trinitate libri XII 5.8.4

4

Et inter haec veritas ubi deperit, manente inter utrumque et facti communione, et communis imaginis veritate? Nondum absolvendae hujus quaestionis mihi tempus est: posterius enim demonstrabimus, in quam imaginem Dei patris et Dei filii homo conditus sit.

PL 10, 134C

それなのに、製作の共通性と共通の像の真理が両者のあいだにとどまっているのに、真理はどこで失われるのか。この問いを解き終えるのは、まだ私にとってその時ではない。人が父なる神と子なる神のいかなる像に基づいて造られたかは、後に示すからである。

De Trinitate libri XII 5.8.5

5

Nunc interim hoc tenemus, an verus Deus non sit, cui verus Deus dixerit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Discerne, si quid potes, in hac imaginis communione verum atque falsum: et haeretico furore haec indissecabilia decide. Unum enim sunt, quorum imaginis et similitudinis unum est homo factus exemplum.

PL 10, 134C

今のところ我々が保持しているのは次の点である。真の神が「我々は人を、我々の像に、我々に似せて作ろう」と語りかけた相手が、真の神でないということがあるか。像のこの共通性のうちに、真なるものと偽りのものを区別してみよ、できるなら。そして異端の狂気で、この分けえないものを切り離してみよ。作られた人が、その像と類似の一つの写しとなっている者たちは、一つなのである。