De Trinitate libri XII 6.4.1
Quam subdole virus suum effundat. --Negat enim, negat furens haeresis sacramentum verae fidei, ad impietatis suae doctrinam religionis usa principiis, cum infidelitatis suae expositionem, ut superioribus libris continetur, ita coepit: « Novimus unum Deum solum infectum, solum sempiternum, solum sine initio, solum verum, solum immortalitatem habentem, solum optimum, solum potentem. » Ad id enim usurpatum proficit piae confessionis exordium, quo ait: « Unum Deum, et solum infectum, et solum sine initio: » ut per haec, quae religiose verbis ostentarentur, caetera impie subderentur.
PL 10, 159Bいかに巧妙に己の毒を注ぎ出すか。――狂った異端は、真の信仰の秘義を否み、否むのであり、自らの不敬の教えのために宗教の諸原理を用いて、自らの不信仰の表明を、先の諸巻に収められているとおり、こう始めたのである。「我々は唯一の神を知っている。それはただ一人造られざる者、ただ一人とこしえなる者、ただ一人始まりなき者、ただ一人真なる者、ただ一人不死を有する者、ただ一人最善なる者、ただ一人力ある者である。」実に、敬虔な告白の冒頭は、「唯一の神、ただ一人造られざる者、ただ一人始まりなき者」と言うそのことのために利用されたのである。それは、言葉のうえで敬虔に見せかけられたこれらのものを通して、そのほかのものが不敬に付け加えられるためであった。
De Trinitate libri XII 6.4.2
Nam post multa alia, quae de Filio pari quoque simulatae religionis professione protulerat, subjecit: « Creaturam Dei perfectam, sed non sicuti unum de creaturis; facturam, sed non sicuti caeterae facturae. » Et post multa alia, quibus, veritatis interjectis confessionibus, haereticae impietatis obumbraretur intentio, ut subsistere eum de non exstantibus argutae interpretationis subtilitate defenderet, ait: « Et ante saecula creatus et fundatus, non erat ante quam nasceretur. » Postremo quasi rebus jam omnibus validissime ad impietatis defensionem communitis, ne vel filius vel Deus intelligeretur, adjecit, « Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae, et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus. » Et quia nobis ex integro adversum hanc impiissimae doctrinae expositionem evangelicus nunc erit sermo; consequens existimavimus omnem jam in primo licet libro editionem hujus haereseos conscriptam, nunc quoque huic sexto inserere: ut recens lectio, et responsionis ad singula subjecta collatio, per evangelicas atque apostolicas institutiones invitis licet et contradicentibus sensum veritatis eliciat. Dicunt ergo. Exemplum blasphemiae.
PL 10, 159B実際、子について、同じく見せかけの信心の表明をもって述べた多くのほかの事柄のあとで、彼はこう付け加えた。「神の完全な被造物である。だが被造物のうちの一つのようにではない。作られたものである。だがほかの作られたもののようにではない。」また、真理の告白を挟むことで異端の不敬の意図を覆い隠すためのほかの多くの事柄のあとで、彼を、巧みな解釈の精緻さによって存在しないものから存立したものとして弁護しようとして、こう述べる。「世に先立って創造され据えられたのであり、生まれる前には存在しなかった。」最後に、あたかもすべてがすでに不敬の弁護のためにきわめて堅固に固められたかのように、子が子とも神とも理解されないために、こう付け加えた。「もし『彼自身から』、『胎から』、『父から私は出て、来た』という言葉が、彼の同一実体の一部のように、また発出を引き延ばすもののように〔extendens の主語と係りは定かでない〕理解されるなら、父は合成されたものとなり、分割されうるもの、変わりうるものとなり、彼らによれば体となり、彼ら自身に関わる限り、体の帰結を担う、体なき神となるであろう。」そして、我々にとって今、この最も不敬な教えの表明に対して最初から福音の言葉が語られることになるので、我々は、この異端の陳述全体が第1巻にすでに書き記されてはいるが、今この第6巻にも挿入するのが適当だと考えた。それは、新しい朗読と、個々の提示事項への応答の照合が、福音と使徒の教えを通して、彼らの意に反し反対されようとも、真理の理解を引き出すためである。それゆえ彼らは言う。冒瀆の実例〔Exemplum blasphemiae は本文か欄外の見出しか判然としない〕。