De Trinitate libri XII 6.11.1
Sabellium respuunt, ut naturae in Patre et Filio unitatem auferant. --Namque id sequitur: « Nec sicut Sabellius, qui unionem dividit, ipsum dixit Filium quem et Patrem. » Ignorat evangelica atque apostolica sacramenta sic credens Sabellius.
PL 10, 165Aサベリオスを退けるのは、父と子における本性の一体性を除くためである。――そしてそのあとにこう続く。「合一を分割するサベリオスが、子を、父でもある者と呼んだようにでもなく。」サベリオスは、そう信じているのだから、福音と使徒の秘義を知らない。
De Trinitate libri XII 6.11.2
Sed hoc non simpliciter ab haereticis in haeretico damnatur. Volentes enim nihil inter Patrem et Filium esse unum, divisae a Sabellio unionis crimen exprobrant: cujus unionis divisio non nativitatem intulit, sed eumdem divisit in Virgine.
PL 10, 165Aだが、これは異端者たちによって、異端者に対して、単純な意味で断罪されているのではない。彼らは、父と子のあいだに何ひとつ一つであるものがないことを望むので、サベリオスによって分割された合一の罪を責める。その合一の分割は、誕生をもたらしたのではなく、同じ者をおとめのうちで分割したのである〔eumdem divisit in Virgine は意味が取りにくく、直訳にとどめた〕。
De Trinitate libri XII 6.11.3
Nobis autem in confessione nativitas est: et unionem detestantes, unitatem divinitatis tenemus; scilicet ut Deus ex Deo unum sint in genere naturae, dum quod per nativitatis veritatem ex Deo in Deum exstitit, non aliunde quam ex Deo esse substiterit.
PL 10, 165B一方、我々にとっては、告白のうちに誕生がある。そして合一を忌み嫌いつつ、神性の一体性を保持する。すなわち、神と神が、本性の類において一つであるということである。誕生の真実によって神から神へと出たものが、神以外のどこからも存立していないのだから。
De Trinitate libri XII 6.11.4
Quod autem non aliunde quam ex Deo manet, maneat necesse est in ea veritate qua Deus est: ac per hoc unum sunt, cum qui ex Deo Deus est, neque aliud ipse est, neque aliunde quod Deus est.
PL 10, 165B神以外のどこからでもなく存続するものは、神であるという真実のうちに存続することが必然である。それゆえ彼らは一つである。神から出た神は、それ自身ほかのものではなく、神であることをほかのどこからも得てはいないからである。
De Trinitate libri XII 6.11.5
Idcirco autem unionis in Sabellio impietas praetenditur, ut Ecclesiae fidei unitatis religio auferatur.
PL 10, 165Bだが、サベリオスにおける合一の不敬が前面に出されるのは、教会の信仰から一体性への信仰が取り去られるためである。
De Trinitate libri XII 6.11.6
Persequar deinde et caetera haeretici ingenii artificia, ne forte suspiciosis magis quam veris sollicitudinibus, malevolus interpres alienae simplicitatis existimer: ostensurus totius professionis conclusione, in quem se exitum praemissio tam subdoli sermonis instruxerit.
PL 10, 165Bそれから私は、異端の才知のほかの術策も追おう。それは、真実よりも疑い深い懸念によって、他者の率直さの悪意ある解釈者と思われることのないように、この巧妙な言葉の前置きが、いかなる結末へ向けて備えられていたかを、全表明の結論によって示すためである。