ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IV, Caput XXXII 第IV巻 第XXXII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 119D · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 4.32.1

1

Moysi in rubo visus, Dominus et Deus est. --Videamus autem, an etiam alibi, praeter quam ad Agar, hic angelus Dei Deus esse sit cognitus. Cognitus plane est. Neque solum Deus, sed etiam Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob repertus.

PL 10, 119D

モーセに柴のなかに見られた者は、主であり神である。――だが、ハガルのもとだけでなく、ほかの所でも、この神の天使が神であると認められたかどうかを見よう。それは明らかに認められた。しかも神であるだけでなく、アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神であることが見いだされた。

De Trinitate libri XII 4.32.2

2

Angelus enim Domini Moysi de rubo apparuit, Dominus de rubo loquitur: vocem cujus intelligendam existimas, utrum ejus qui visus est, an alicujus alterius? Hic mendacii locus nullus est.

PL 10, 120A

主の天使がモーセに柴のなかから現れ、主が柴のなかから語るからである。汝は、その声が、見られた者のものだと理解すべきだと考えるのか、それとも他の誰かのものだと考えるのか。ここには偽りの入り込む余地はない。

De Trinitate libri XII 4.32.3

3

Ait enim Scriptura, Apparuit autem illi angelus Domini in flamma ignis de rubo (Exod. III, 2) . Et rursum, Vocavit eum Dominus de rubo, Moyses, Moyses. Et respondit: Quid est?

PL 10, 120A

聖書はこう言うからである。「主の天使は、柴の中から火の炎のうちに彼に現れた」(出エジプト記3:2)。さらにまた、「主は柴の中から彼を呼んだ、モーセ、モーセよ。彼は答えた、何か」。

De Trinitate libri XII 4.32.4

4

Et dixit Dominus: Ne accesseris huc, solve calciamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est. Et dixit ei: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Ibid., 4 et seqq.) .

PL 10, 120A

「主は言った、ここに近づくな。足から履物を脱げ。汝が立っている場所は聖なる地だからである。そして彼に言った、私はアブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神である」(出エジプト記3:4以下)。

De Trinitate libri XII 4.32.5

5

Qui apparuit in rubo, de rubo loquitur: et visionis locus unus et vocis est; neque alius, quam qui est visus, auditur.

PL 10, 120A

柴のなかに現れた者が、柴のなかから語る。見る場所と声の場所は一つであり、見られた者以外の者が聞かれることはない。

De Trinitate libri XII 4.32.6

6

Qui angelus Dei est cum videtur, idem rursum cum auditur est Dominus; ipse vero Dominus qui auditur, Deus deinde Abrahae, Isaac et Jacob esse cognoscitur.

PL 10, 120A

見られるとき神の天使である者が、聞かれるとき同じく主である。そして聞かれる当の主は、次に、アブラハム、イサク、ヤコブの神であると認められる。

De Trinitate libri XII 4.32.7

7

Cum angelus Dei dicitur, non proprius sibi ac solitarius esse monstratur; est enim angelus Dei: cum Dominus et Deus nuncupatur, in honore naturae suae et nomine praedicatur. Habes ergo angelum, qui de rubo apparuit, et Dominum et Deum.

PL 10, 120B

神の天使と言われるとき、彼は自分自身に固有で独りの者であると示されるのではない。彼は神の天使だからである。他方、主であり神と呼ばれるとき、彼は自らの本性の栄誉において、名によって宣べられる。それゆえ汝は、柴から現れた天使を、また主を、また神を持つ。