ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XII, Caput XXXVII 第XII巻 第XXXVII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 455B · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 12.37.1

1

Non tempore, sed aeternitate saeculum praecedit. --Jam vero ne creatio et fundatio fidem divinae nativitatis offenderet, sequitur: Prius quam terram faceret, prius quam montes stabiliret, ante omnes colles genuit me (Ibid. 25 et 26) .

PL 10, 455B

時間によってではなく、永遠性によって世に先んじる。――さて、創造と据えられることが神の誕生の信仰をつまずかせないように、続いてこう言う、「地を作る前に、山々を固める前に、すべての丘の前に、彼は私を生んだ」(箴言8:25、26)。

De Trinitate libri XII 12.37.2

2

Jam genitus est ante terram, qui ante saeculum fundatus est: neque solum ante terram, sed etiam ante montes atque colles. Et in his quidem quia de se Sapientia loquitur, plus loquitur quam auditur.

PL 10, 455B

世の前に据えられた者は、すでに地の前に生まれている。地の前にだけでなく、山々や丘の前にもである。これらにおいて、知恵は自らについて語っているので、聞き取られる以上のことを語っている。

De Trinitate libri XII 12.37.3

3

Omnia enim, quaecumque ad infinitatis intelligentiam significantur, istius modi esse oportet, ne rei cuiquam aut generi secunda in tempore sint.

PL 10, 455B

無限の理解のために示されるものはみな、いかなる事物や類にとっても、時において後にならないようなものでなければならない。

De Trinitate libri XII 12.37.4

4

Caeterum ad aeternitatis demonstrationem nequaquam temporalia coaptabuntur: quia per id, quod posteriora sunt caeteris, per se ipsa non manifestant infinitatis exordium; cum ipsa exordium temporale sortita sint.

PL 10, 455B

他方、永遠性の証明のために、時間的なものが当てはめられることは決してない。他のものより後であるということによっては、それら自身が無限の始まりを示すことにならないからである。それらは自ら時間的な始まりを受けているからである。

De Trinitate libri XII 12.37.5

5

Quid enim magnum est, ut ante terram Deus Dominum Christum genuerit; cum Angelorum origo terrae creatione reperiatur antiquior?

PL 10, 456A

神が主キリストを地の前に生んだことに、どれほどの偉大さがあるだろうか。天使たちの起源は、地の創造より古いことが見出されるのに。

De Trinitate libri XII 12.37.6

6

Aut cur qui ante terram genitus diceretur, etiam ante montes, neque solum ante montes, sed etiam ante colles natus manifestaretur: cum collium significatio post montes sit, montium vero intelligentia post terram sit?

PL 10, 456A

あるいは、地の前に生まれたと言われる者が、なぜ山々の前にも、山々の前だけでなく丘の前にも生まれたと示されるのか。丘の表示は山々の後にあり、山々の理解は地の後にあるのに。

De Trinitate libri XII 12.37.7

7

Per quod existimari non potest, idcirco haec esse dicta, ut ante colles et montes et terram esse intelligeretur, qui ea, quae ante terram et montes et colles sunt, infinitatis suae aeternitate praecelleret.

PL 10, 456A

このことによって、これらのことが、丘や山々や地の前にあることを理解させるために言われたと考えることはできない。彼は、地と山々と丘の前にあるものを、自らの無限の永遠性によって越えているからである。