De Trinitate libri XII 6.27.1
Opera testantur filium eum esse. Nil aliud asserit Patris testimonium. Christus a filiis adoptivis secernitur. --Ait enim: Opera enim quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera quae facio, testimonium perhibent de me, quoniam Pater misit me: et qui misit me Pater, ipse testificatus est de me (Joan., V, 36 et 37).
PL 10, 178A業は、彼が子であることを証しする。父の証言は、ほかの何も主張しない。キリストは、養子の子らから区別される。――実際、彼は言う。「父が私に成し遂げさせるために与えた業、私が行うそのまさに業が、私について、父が私を遣わしたことを証ししている。そして、私を遣わした父自身が、私について証しした」(ヨハネ5:36、37)。
De Trinitate libri XII 6.27.2
Unigenitus Deus non nominis tantum testimonio, sed etiam virtutis, docet se esse filium: opera enim ejus, quae facit, testantur a Patre se missum. Quaero, quam rem opera testentur? Missum namque esse.
PL 10, 178B独り子なる神は、名の証しだけでなく、力の証しによっても、自らが子であることを教える。彼が行う業は、自らが父によって遣わされたことを証しするからである。私は問う。業は何を証しするのか。遣わされたということをである。
De Trinitate libri XII 6.27.3
Itaque et Filii obedientia et paterna auctoritas docetur in misso, dum alterius opera esse non possunt quae facit, nisi ejus qui missus a Patre sit. Sed opera non sufficiunt incredibilibus ad testimonium, quod se Pater miserit.
PL 10, 178Bかくして、遣わされた者のうちに、子の従順と父の権威とが教えられる。彼が行う業は、父によって遣わされた者の業でなければ、別の者のものではありえないからである。だが業は、信じない者たちにとって、父が彼を遣わしたことの証しには足りない。
De Trinitate libri XII 6.27.4
Sequitur namque: Et qui misit me Pater, ipse testificatus est de me; neque vocem ejus audistis, neque figuram ejus vidistis (Joan., V, 37) . Quaero quod testimonium Patris de eo fuerit. Evolve evangelica volumina, et totum eorum opus recense.
PL 10, 178B実際、こう続く。「私を遣わした父自身が、私について証しした。汝らは、その声を聞いたことがなく、その姿を見たこともない」(ヨハネ5:37)。私は問う。父の、彼についての証しとは何であったか。福音書の巻物を繰り、その全体の業を調べよ。
De Trinitate libri XII 6.27.5
Da testimonium Patris, praeter quam quod auditum est: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui (Matth., III, 17) , et: Tu es filius meus (Marc., I, 11) .
PL 10, 178B聞かれたもののほかに、父の証しを示せ。「これは私の愛する子、その者において私は喜んだ」(マタイ3:17)、そして「汝は私の子である」(マルコ1:11)である。
De Trinitate libri XII 6.27.6
Hoc Joannes licet non ignarus audivit, tamen ad doctrinam nostram paternae vocis testimonium mittitur: nec hoc sufficit. Joannes quidem in deserto dignus hac voce est, sed et apostoli non fuerunt hujus testimonii auctoritate privandi.
PL 10, 178Cこれはヨハネが、知らなかったわけではないが、聞いた。それでも父の声の証しは我々の教えのために送られている。だが、これでも足りない。ヨハネは荒れ野でこの声にふさわしかった。だが使徒たちも、この証しの権威を奪われるべきではなかった。
De Trinitate libri XII 6.27.7
Eadem de coelo ad eos vox adest: sed accipiunt plus Joanne. Joannes enim jam ab utero prophetans non eguit hac voce: Hunc audite. Audiam plane: nec quemquam praeter hunc audiam, nisi eum qui audierit ut doceret.
PL 10, 178C同じ声が天から彼らのもとに来る。しかし彼らはヨハネより多くを受ける。ヨハネは、すでに胎内から預言していたので、「これに聞け」というこの声を必要としなかったからである。私は確かに聞こう。この者のほかの誰をも聞くまい。ただし、教えるために聞いた者は別である。
De Trinitate libri XII 6.27.8
Si nullum aliud Patris de Filio testimonium exstat in libris, quam quod hic filius suus sit: testimonii hujus veritas est, ut opera ipsa Patris, quae gerit, veritatem testimonii hujus affirment.
PL 10, 178Cもし書物のうちに、この者が自らの子であるということのほかに、父の子についての証しがほかにないなら、この証しの真実とは、父自身の、彼が遂行する業が、この証しの真実を確かめる、ということである。
De Trinitate libri XII 6.27.9
Quid infertur hodie calumniae, ut adoptio nominis sit, ut mendax Deus sit, ut nomina inania sint? Testatus est Pater de Filio, operibus suis Filius testimonio se Patris exaequat: cur non videatur esse in eo, id est filii veritas quae dicitur et probatur?
PL 10, 179A今日、なぜ非難が持ち込まれるのか。名が養子のものであり、神が偽る者であり、名が空しいものである、と。父は子について証しし、子は自らの業によって父の証しに自らを等しくしている。なぜ、彼のうちに、すなわち、語られ証明されている子の真実が、見えないのか。
De Trinitate libri XII 6.27.10
Non est per Deum patrem filii nomen in Christo ex adoptione bonitatis: neque sanctitate meruit hoc nomen, sicut plures post confessionem fidei Dei filii sunt.
PL 10, 179Aキリストにおける子という名は、父なる神による、善意による養子縁組のゆえのものではない。また、信仰の告白ののち神の子となる多くの者のように、聖性によってこの名にふさわしくなったのでもない。
De Trinitate libri XII 6.27.11
Proprietatis enim in his significatio nulla est: nominis namque tantum, ut Deo dignum est, indulta dignatio est. Aliud est hic est, et hic meus est, et hunc audite: in hoc veritas est, natura est, fides est.
PL 10, 179A実に、これらの者たちにおいては、固有性の表示は何もない。神にふさわしい仕方で与えられたのは、名という好意だけである。「これは」と「これは私の」と「これに聞け」は別である。ここに真理があり、本性があり、信がある。