ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber I, Caput IV 第I巻 第IV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 27C · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 1.4.1

1

Variae antiquorum de Deo opiniones. Hilario non probantur, pro certo habenti Deum non esse nisi unum. --Namque plures eorum numerosas incertorum deorum familias introducebant: et virilem ac muliebrem sexum in divinis naturis agere existimantes, ortus ac successiones ex diis deorum asserebant.

PL 10, 27C

神についての古人のさまざまな意見。ヒラリウスはそれらを認めない。神は唯一でしかないと確信しているからである。――というのも、彼らのうちの多くは、定かならぬ神々の数多い一族を導入し、神的な本性のうちに男性と女性の性が働いていると考えて、神々から生まれる神々の誕生と継承を主張したからである。

De Trinitate libri XII 1.4.2

2

Alii majores ac minores et differentes pro potestate deos praedicabant. Nonnulli nullum omnino Deum esse affirmantes, eam tantum, quae fortuitis motibus atque concursibus in aliquid exsisteret, naturam venerabantur.

PL 10, 27D

ある者たちは、権力に応じて、大小さまざまに異なる神々を説いた。ある者たちは、およそ神は存在しないと断言し、偶然の動きと衝突から何ものかとして生じた本性だけを崇めた。

De Trinitate libri XII 1.4.3

3

Plerique vero Deum quidem esse opinione publica loquebantur, sed hunc eumdem incuriosum rerum humanarum ac negligentem pronuntiabant. Aliqui autem ipsas illas creaturarum corporeas conspicabilesque formas in elementis terrenis et coelestibus adorabant.

PL 10, 28A

多くの者は、たしかに神は存在すると世間の意見に従って語ったが、その同じ神は人間の事柄に無関心で怠慢だと宣言した。またある者たちは、地上と天の元素のなかにある、被造物の物体的で目に見える形そのものを拝んだ。

De Trinitate libri XII 1.4.4

4

Postremo quidam in simulacris hominum, pecudum, ferarum, volucrum, serpentum, deos suos collocabant, et universitatis Dominum atque infinitatis parentem intra angustias metallorum et lapidum et stipitum coartabant.

PL 10, 28A

最後に、ある者たちは、人間、家畜、野獣、鳥、蛇の像のうちに自分たちの神々を据え、宇宙の主、無限の父を、金属や石や木の杭の狭さのうちに押し込めた。

De Trinitate libri XII 1.4.5

5

Dignumque jam non erat, auctores eos veritatis exsistere, qui ridicula et foeda et irreligiosa sectantes, ipsis illis inanissimarum sententiarum suarum opinionibus dissiderent.

PL 10, 28A

滑稽で醜悪で不敬な事柄を追い求め、自分たち自身の最も空虚な意見によって互いに食い違う者たちが、真理の導き手として立つことは、もはやふさわしくなかった。

De Trinitate libri XII 1.4.6

6

Sed inter haec animus sollicitus, utili ac necessaria ad cognitionem Domini sui via nitens, cum neque incuriam Deo rerum a se conditarum dignam esse arbitraretur, neque naturae potenti atque incorruptae competere sexus deorum, et successiones satorum atque ortorum intelligeret: porro autem divinum et aeternum nihil nisi unum esse et indifferens pro certo habebat, quia id quod sibi ad id quod esset auctor esset, nihil necesse est extra se quod sui esset praestantius reliquisset: atque ita omnipotentiam aeternitatemque non nisi penes unum esse; quia neque in omnipotentia validius infirmiusque, neque in aeternitate posterius anteriusve congrueret; in Deo autem nihil nisi aeternum potensque esse venerandum.

PL 10, 28A

だがそのあいだも、心は憂えつつ、主の認識へ至る有益で必要な道を進もうと努めていた。神が自分で造ったものに無関心であることは神にふさわしいと考えず、また権能ある朽ちざる本性に神々の性が属するとも、生み出した者と生まれた者との継承があるとも理解せず、さらに、神的で永遠なものは唯一で異ならないもの以外にないと確信していた。なぜなら、自分にとって、それがあるところのものの源であるものは、自分の外に自分より優れたものを何ひとつ残していないことは必然だからである〔id quod sibi ad id quod esset auctor esset は構文が崩れており、自らがそれであるところのものの源である者と解した〕。こうして、全能と永遠は唯一者のもとにしかない。全能において強弱、永遠において後先は、ふさわしくないからであり、神においては永遠で権能あるもの以外は崇められるべきでないからである。