De Trinitate libri XII 2.6.1
Patris notio. --Pater est, ex quo omne quod est constitit. Ipse in Christo et per Christum origo omnium. Caeterum ejus esse in sese est, non aliunde quod est sumens, sed id quod est, ex se atque in se obtinens.
PL 10, 54C父の概念。――父とは、存在するすべてのものがそこから成り立った者である。父自身が、キリストにおいて、キリストを通して、万物の起源である。しかし父の存在は自らのうちにあり、存在するところのものを他から受けるのではなく、存在するところのものを、自らから、自らのうちに保っている。
De Trinitate libri XII 2.6.2
Infinitus, quia non ipse in aliquo, sed intra eum omnia; semper extra locum, quia non continetur; semper ante aevum, quia tempus ab eo est. Curre sensu si quid ei putas ultimum esse, eum semper invenies: quia cum semper intendas, semper est quod intendas.
PL 10, 55A父は無限である。父自身が何かのうちにあるのではなく、万物が父のうちにあるからである。父はつねに場の外にある。包まれないからである。つねに時の全体に先立つ。時は父から出るからである。もしあなたが、父に何か究極のものがあると思うなら、思いをもって駆けてみるがよい。あなたはつねに父を見いだすであろう。あなたがつねに向かって行くなら、つねに向かって行く先があるからである。
De Trinitate libri XII 2.6.3
Semper autem locum ejus intendere ita tibi est, ut ei esse sine fine est. Sermo in eo deficiet, non natura claudetur. Iterum revolve tempora, esse semper invenies: et cum calculi numerus in sermone defecerit, Deo tamen semper esse non deficit.
PL 10, 55Aしかし、父の場所をつねに目指すことは、あなたにとって、父が終わりなくあることと同様である〔この文の対応関係は定かでない。ita … ut を同等の比較と取った〕。語りが父において尽きるのであって、本性が閉ざされるのではない。再び時をたどり返してみよ。あなたはつねにあることを見いだすであろう。数え上げの数が語りにおいて尽きたとしても、神にとって、つねにあることは尽きない。
De Trinitate libri XII 2.6.4
Intelligentiam commove, et totum mente complectere; nihil tenes. Totum hoc habet reliquum, reliquum autem hoc semper in toto est. Ergo neque totum, cui reliquum est; neque reliquum est omne, quod totum est. Reliquum enim, portio est; omne vero, quod totum est.
PL 10, 55A理解を働かせ、心で全体を抱えてみよ。あなたは何も保持していない。この全体には残りがあり、その残りはつねに全体のうちにある。それゆえ、残りのあるものは全体ではなく、残りは、全体であるところの『すべて』ではない。残りとは部分であり、全きものとは、全体であるものだからである〔reliquum・totum・omne の論理は難解で、残りのある全体は真の全体でない、の意と解した〕。
De Trinitate libri XII 2.6.5
Deus autem et ubique est, et totus ubicumque est. Ita regionem intelligentiae excedit, extra quem nihil est, et cui est semper ut semper sit. Haec veritas est sacramenti Dei, hoc imperspicabilis naturae nomen in Patre.
PL 10, 55Bしかし神は、どこにでもあり、どこにあっても全体である。こうして神は理解の領域を越えている。神の外には何もなく、神には、つねにあるということが、つねにある〔cui est semper ut semper sit は難解で、字義どおり訳した〕。これが神の秘義の真理であり、父における、見通しえない本性の名である。
De Trinitate libri XII 2.6.6
Deus invisibilis, ineffabilis, infinitus: ad quem et eloquendum sermo sileat, et investigandum sensus hebetetur, et complectendum intelligentia coartetur. Habet tamen, ut diximus, naturae suae nomen in patre: sed pater tantum est.
PL 10, 55B神は見えず、言い表しえず、無限であり、この神を語ろうとして言葉は沈黙し、探究しようとして理解は鈍り、把握しようとして知性は窮する。しかし、すでに述べたように、神は父において、自らの本性の名を持つ。ただし父は、ただ父であるのみである。
De Trinitate libri XII 2.6.7
Non enim humano modo habet aliunde quod pater est. Ipse ingenitus, aeternus, habens in se semper ut semper sit.
PL 10, 55B実際、父は、人間のやり方で、父であるところのものを他から得ているのではない。父自身は生まれざる者、永遠であり、つねにあるために、自らのうちに、つねにあるということを持っている。
De Trinitate libri XII 2.6.8
Soli Filio notus: quia Patrem nemo novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare; neque Filium nisi Pater: illis scientia mutua est, illis vicissim cognitio perfecta.
PL 10, 56A父はただ子にのみ知られている。子のほかに父を知る者はなく、子が啓示しようとする者のほかにはない。また、父のほかに子を知る者はない。彼らのあいだには相互の知があり、彼らにはたがいに完全な認識がある。
De Trinitate libri XII 2.6.9
Et quia Patrem nemo novit nisi Filius, de Patre una cum revelante Filio, qui solus testis fidelis est, sentiamus.
PL 10, 56Aそして、子のほかに父を知る者はないのだから、父については、唯一の忠実な証人である、啓示する子とともに考えよう。