ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput LXXV 第IX巻 第LXXV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 341A · 8 sectiones

De Trinitate libri XII 9.75.1

1

Eum non nescientem, sed ex dispensatione tacentem intellexerunt Apostoli. --Non itaque ignorat Filius, quod non ignorat Pater; neque quia solus Pater scit, idcirco nescit et Filius: cum in unitate naturae Pater et Filius maneant; quod autem Filius nesciat, in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi sint, tacendi dispensatio sit: sicut ipse Dominus testatus est, cum quaerentibus Apostolis de temporibus respondit: Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7) .

PL 10, 341A

使徒たちは、彼が知らないのではなく、経綸のゆえに黙っているのだと理解した。――こうして、父が知らないことを子が知らないのではなく、父のみが知るからといって子も知らないのでもない。父と子は本性の一体性にとどまるのであり、そのうちに知恵と知識のすべての宝が隠されている者が知らないというのは、黙る経綸なのである。主自身が、使徒たちが時について尋ねたとき、こう答えて証しした。「父が自らの権力のうちに定めた時と時期を知ることは、汝らのものではない」(使徒言行録1:7)。

De Trinitate libri XII 9.75.2

2

Cognitio negatur: neque solum negatur, sed et sollicitudo cognitionis inhibetur, cum scire haec tempora non est eorum.

PL 10, 341B

認識は拒まれる。ただ拒まれるだけでなく、これらの時を知ることは彼らのものでないとして、認識への気遣いまでも抑えられる。

De Trinitate libri XII 9.75.3

3

Ipsi certe nunc post resurrectionem de temporibus interrogant, quibus ante interrogantibus dictum est, ne Filium quidem scire: nec videri possunt secundum aurem intellexisse nescire Filium; cum ipsi eum tamquam scientem rursus interrogent.

PL 10, 341B

彼らはまさに今、復活ののちに、時について尋ねている。以前に尋ねたときには、子でさえ知らないと言われていた。しかも彼らは、耳に従って、子が知らないと理解したとは見えない。彼ら自身が、彼を再び知る者として尋ねているからである。

De Trinitate libri XII 9.75.4

4

Sed sacramentum nesciendi, dispensationem esse intelligentes tacendi, nunc post resurrectionem loquendi tempus jam arbitrantes esse, interrogant. Atque illis Filius non jam se nescire ait; sed quod scire non sit eorum, quia Pater in potestate sua posuerit.

PL 10, 342A

しかし、知らないという秘義が、黙る経綸であると理解して、復活ののちの今は、語る時がすでに来たと考えて、彼らは尋ねる。すると子は、もはや自らは知らないと言わず、知ることは彼らのものではない、父が自らの権力のうちに定めたからだ、と言う。

De Trinitate libri XII 9.75.5

5

Si itaque Apostoli hoc, quod nescit Filius diem, dispensationem esse intelligunt, non infirmitatem; nos Filium ob id tantum diem dicimus nescire, ne Deus sit? cum diem Pater Deus idcirco in potestate sua posuerit, ne ad scientiam humanae cognitionis evaderet: et Filius ante interrogatus, nescire se dicens nunc rursum non se nescire respondeat, sed eorum esse nescire; Patrem vero tempora non in scientia sua, sed in potestate posuisse?

PL 10, 342A

もし使徒たちが、子が日を知らないことを、弱さではなく経綸と理解しているのなら、我々は、子が神でなくなるためだけに、子は日を知らないと言うのか。父なる神は、日が人間の認識の知に至らないように、日を自らの権力のうちに定めたのであり、先に尋ねられて自分は知らないと言った子は、今再び、自分が知らないのではなく、知らないことが彼らのものであり、父は時を自らの知にではなく権力のうちに定めた、と答えているというのに。

De Trinitate libri XII 9.75.6

6

Nam cum dies et momentum intra temporum nomen sit; non potest videri diem et momentum restituendi in regnum Israel ipse ille, qui restituturus eum est, ignorare.

PL 10, 342B

日と時期は時の名のうちにあるのだから、イスラエルに王国を回復する日と時期を、それを回復しようとしている当人が知らない、とは見ええない。

De Trinitate libri XII 9.75.7

7

Sed nos ad intelligentiam nativitatis suae per exceptionem paternae potestatis erudiens, neque se nescire respondit: et facultatem ipsis scientiae non concessam esse demonstrans, id ipsum in sacramento paternae potestatis consistere est professus.

PL 10, 342B

むしろ、彼は、父の権力の除外を通して、我々を自らの誕生の理解へと教育しつつ、自分が知らないとも答えなかった。彼らに知の能力が与えられていないことを示しつつ、そのこと自体が父の権力の秘義にあると公言したのである。

De Trinitate libri XII 9.75.8

8

Non ergo, quia nescire se diem et momentum Filius dicit, nescire credendus est, sicuti neque cum secundum hominem aut flet, aut dormit, aut tristis est, Deus obnoxius esse aut lacrymis, aut timori, aut somno est confitendus: sed salva Unigeniti in se veritate, secundum carnis infirmitatem, fletum, somnum, inediam, sitim, lassitudinem, metum, pari necesse est secundum hominem natura, diei atque horae professus esse intelligatur inscientiam.

PL 10, 342B

それゆえ、子が日と時期を自分は知らないと言うからといって、知らないと信じられてはならない。それは、人に従って泣き、眠り、悲しむとき、神が涙や恐れや眠りに服しているとは告白されないのと同じである。むしろ、独り子の自らにおける真実が損なわれることなく、肉の弱さに従って、涙、眠り、飢え、渇き、疲れ、恐れがあるように、人に従う本性によって〔pari の取り方は定かでない。「同じように」に掛けて訳した〕、彼は日と時についての無知を公言したのだと、同じように理解されねばならない。