De Trinitate libri XII 12.6.1
Si creatura est, creatura pariter est Pater: quia Filio natura est Patris. Exinanitio Verbi est abolitio. --Sed impietas nostra cum ingenti perfidiae incremento per hanc illicitae vocis audaciam procedit: ut quia Filius creatura sit, Pater quoque non differat a creatura.
PL 10, 437Aもし子が被造物なら、父もまた同じく被造物である。子には父の本性があるからである。言葉の自らを空しくすることは、消滅である。――しかし我々の不敬虔は、禁じられた言葉の大胆さによって、背信の大いなる増大とともに進んでいく。子が被造物なら、父もまた被造物と異ならない、というのである。
De Trinitate libri XII 12.6.2
Christus enim in forma Dei manens, formam servi accepit: et qui in forma Dei est, si creatura est, Deus non aberit a creatura, quia in forma Dei sit creatura.
PL 10, 437Aキリストは神の形にとどまりながら、僕の形を受けた。神の形にある者がもし被造物なら、神は被造物から離れていない。神の形において被造物がある、ということになるからである。
De Trinitate libri XII 12.6.3
Esse autem in forma Dei, non alia intelligentia est, quam in Dei manere natura: per quod et Deus creatura est, quia in natura ejus sit creatura.
PL 10, 437B神の形にあるということは、神の本性にとどまるということ以外の意味ではない。そうであれば、神もまた被造物であることになる。その本性のうちに被造物があるからである。
De Trinitate libri XII 12.6.4
Qui autem in forma Dei erat, Deo se aequalem esse non rapuit; quia ex Dei aequalitate, id est, ex forma ejus in servi formam decederet (V. lib. IX, n. 14) . Decedere autem ex Deo in hominem, nisi se ex Dei forma Deus evacuans, non potuit.
PL 10, 437Bしかし神の形にあった者は、神と等しくあることを奪い取るものとは考えなかった。神の等しさから、すなわちその形から、僕の形へと降ることになったからである(第9巻第14節を見よ)。神から人へ降ることは、神が神の形から自らを空しくする以外には、できなかった。
De Trinitate libri XII 12.6.5
Evacuans autem se non abolitus est, ne esset; cum esset aliud quam fuisset. Neque enim defecit ex sese, qui se evacuavit in sese: cum virtutis potestas etiam in evacuandi se potestate permaneat; et in formam servi transisse, non sit naturam Dei perdidisse, cum formam Dei evacuasse nihil aliud quam virtus divinae sit potestatis.
PL 10, 437Bしかし自らを空しくした者は、消滅して存在しなくなったのではない。かつてあったものとは別のものになったのである。自らを自らのうちに空しくした者が、自分から欠けるはずもない。力の権力は、自らを空しくする権力のうちにさえとどまっているからである。また、僕の形に移ったことは神の本性を失ったことではなく、神の形を空しくしたことは、神的権力の力にほかならない。