De Trinitate libri XII 9.36.1
Eo quod solus Deus verus Pater, verus etiam Deus est Christus. Aliud eum dicere Patri est injuriosum. --Sed Ecclesiae fides solum verum Deum patrem confessa, confitetur et Christum.
PL 10, 307C唯一の真の神が父であるがゆえに、キリストもまた真の神である。彼を別のものと言うことは、父にとって侮辱である。――しかし教会の信仰は、唯一の真の神である父を告白し、キリストをも告白する。
De Trinitate libri XII 9.36.2
Neque verum Christum Deum confitendo, non et solum verum Deum patrem confitetur: neque rursum solum verum Deum patrem confessa, non confitetur et Christum. Per id enim Christum confessa Deum verum est, quod solum verum Deum confessa sit Patrem.
PL 10, 307Cキリストを真の神と告白することにおいて、唯一の真の神である父をも告白しないのでもなく、また唯一の真の神である父を告白して、キリストをも告白しないのでもない。父を唯一の真の神と告白したことによって、キリストを真の神と告白したのだからである。
De Trinitate libri XII 9.36.3
Ita quod solus Deus pater Deus verus est, Deum verum esse confirmat et Christum. Non enim unigenito Deo naturae demutationem naturalis nativitas intulit: nec qui ex subsistente Deo secundum divinae generationis naturam Deus subsistit, ab eo, qui solus verus Deus est, separabilis est veritate naturae.
PL 10, 308Aこうして、唯一の神である父が真の神であることは、キリストも真の神であることを確証する。本性的な誕生は、独り子なる神に、本性の変化をもたらさなかったからである。存立する神から、神的な生成の本性にしたがって、神として存立する者は、唯一の真の神から、本性の真実において分かたれえない。
De Trinitate libri XII 9.36.4
Tenuit autem natura veritatis suae ordinem, ut nativitatis veritatem veritas naturalis inveheret, nec alterius ex se generis Deum Deus unus efferret.
PL 10, 308A本性は、自らの真実の秩序を保った。すなわち、本性的な真実が誕生の真実をもたらし、唯一の神が、自らから別の類の神を生み出さないようにである。
De Trinitate libri XII 9.36.5
Atque ita sacramentum Dei nec in solitudine, nec in diversitate consistit: cum neque alter Deus deputetur, qui ex Deo cum naturae suae proprietate substiterit; neque in unione maneat, quem patrem nativitatis veritas doceat confitendum.
PL 10, 308Aこうして神の秘義は、孤立にも異なりにも成り立たない。神から、自らの本性の固有性とともに存立した者が、別の神と見なされることはなく、また、誕生の真実が父として告白すべきことを教える者が、合一にとどまるのでもない〔unione の指す内容は定かでない。父と子の区別をなくす単一性の意と取った〕からである。
De Trinitate libri XII 9.36.6
Non deseruit igitur natus Deus naturae suae proprietatem: et naturali in eo virtute est, cujus in se tenet naturali nativitate naturam.
PL 10, 308Bそれゆえ、生まれた神は、自らの本性の固有性を捨てなかった。彼は、本性的な誕生によってその本性を自らのうちに保っている者の、本性的な力のうちにある。
De Trinitate libri XII 9.36.7
Non enim in eo Deus aut demutatus, aut degener est; cum si quod vitium nativitas intulisset, ei potius naturae contumeliam, per quam nativitas subsistebat, inveheret, dum quod ex se est desineret esse quod suum est: atque ita non eum demutatio corrumperet, qui in substantiam novam nativitate substiterat; sed eum, qui in nativitate filii impotens naturae suae tenere constantiam, externum aliquid a se alienumque genuisset.
PL 10, 308B彼において神は、変化したのでも、堕落したのでもない。もし誕生が何らかの欠陥をもたらしたのなら、それは、誕生がそれによって存立していた本性に、むしろ屈辱をもたらすことになる。自らから出たものが自らのものであることをやめるからである。そうなれば、変化が損なうのは、誕生によって新たな実体において存立するに至った者ではなく、子の誕生において自らの本性の恒常性を保つことができず、自らから外的な、異質な何かを生み出した者となる〔atque ita 以下の構文は取りにくい。上のように解した〕。