ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput LXII 第IX巻 第LXII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 330C · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 9.62.1

1

Nil latet eum in quo omnes scientiae thesauri, quamvis tamen latentes. --Non patitur autem in nobis doctor gentium Paulus hanc impii erroris professionem, ut ignorasse aliquid unigenitus Deus existimetur; ait enim: Instituti in dilectione, in omnes divitias adimpletionis intellectus, in agnitionem sacramenti Dei Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconsi.

PL 10, 330C

すべての知の宝が隠れている者には、何も隠れていない。もっとも、それは隠れているのだが。――しかし諸国民の教師パウロは、我々のうちで、独り子なる神が何かを知らなかったと考えられるような、不敬虔な誤りの言明を許さない。彼はこう言うからである。「愛において整えられ、理解の満ち満ちる豊かさのすべてに、神なるキリストの秘義の認識に至るように。彼のうちに、知恵と知識のすべての宝が隠されている」。

De Trinitate libri XII 9.62.2

2

Deus Christus sacramentum est, et omnes sapientiae et scientiae in eo thesauri latent. Portioni vero, et universitati non potest convenire: quia neque pars omnia intelligitur, et omnia partem non patiuntur intelligi.

PL 10, 331A

神なるキリストは秘義であり、知恵と知識のすべての宝が彼のうちに隠れている。しかし、〔「すべて」という語が〕部分と全体の両方に同時に当てはまることはありえない。部分は「すべて」とは理解されず、「すべて」は部分と理解されることを許さないからである。

De Trinitate libri XII 9.62.3

3

Filius enim si diem nescit, jam non omnes in eo scientiae thesauri sunt: diem non ignorat, omnes in se scientiae thesauros continens.

PL 10, 331A

子がもし日を知らないなら、知識のすべての宝が彼のうちにあるのではないことになる。彼は日を知らないのではない。知識のすべての宝を自らのうちに含んでいるからである。

De Trinitate libri XII 9.62.4

4

Sed meminisse nos convenit, occultos in eo istos scientiae thesauros esse, neque idcirco, quia occulti sint, non inesse: cum per id, quod Deus est, in eo insint; per id vero quod sacramentum est, occultantur.

PL 10, 331A

だが我々は、知識のこれらの宝が彼のうちに隠されていること、隠されているからといって、ないのではないことを、思い起こすべきである。神であることによって、それらは彼のうちにあり、秘義であることによって、隠されているのである。

De Trinitate libri XII 9.62.5

5

Non occultum autem, neque ignoratum nobis est sacramentum Dei Christi, in quo absconsi omnes scientiae thesauri sunt. Et quia sacramentum ipse est; videamus an in his, quae nescit, ignorans sit.

PL 10, 331A

しかし、神なるキリストの秘義は、我々に隠されておらず、知られていないのでもない。そのうちに、知識のすべての宝が隠されているのである。そして彼自身が秘義であるのだから、彼が知らないとする事柄において、彼が無知であるのかどうか、見てみよう。

De Trinitate libri XII 9.62.6

6

Si enim in caeteris professio ignorandi non habet nesciendi intelligentiam; ne nunc quidem quod nescit ignorat.

PL 10, 331B

他のことにおいて、知らないという宣言が、知らないという理解を伴わないのなら、今も、彼が知らないとする事柄を、彼は知らないのではない。

De Trinitate libri XII 9.62.7

7

Nam cum ignoratio ejus, secundum quod omnes thesauri in eo scientiae latent, dispensatio potius quam ignoratio sit; habes causam ignorandi sine intelligentia nesciendi.

PL 10, 331B

彼のうちに知識のすべての宝が隠れているのだから、彼の無知は、無知というよりむしろ経綸である。ここに、知らないという理解を伴わない、知らないことの理由がある。