De Trinitate libri XII 2.5.1
De divinis sermonem quam aegre ac tremens instituat Hilarius. --Horum igitur infidelitas in anceps nos ac periculum protrahit, ut necesse sit de tantis ac tam reconditis rebus aliquid ultra praescriptum coeleste proferre.
PL 10, 53C神的な事柄について語りを始めることを、ヒラリウスがいかに苦しみ、震えつつ行うか。――それゆえ、この者たちの不信仰は、我々を不確かさと危険のうちへ引きずり込み、これほど大きく、これほど奥深い事柄について、天の定めを越えて何かを述べることを、必要にしてしまう。
De Trinitate libri XII 2.5.2
Dixerat Dominus baptizandas gentes, In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Forma fidei certa est: sed quantum ad haereticos omnis sensus incertus est.
PL 10, 53C主は、「父と子と聖なる霊の名において」諸国民に洗礼を授けるべきことを、すでに述べていた。信仰の形は確かである。しかし異端者たちにとっては、あらゆる理解が不確かである。
De Trinitate libri XII 2.5.3
Ergo non praeceptis aliquid addendum est, sed modus est constituendus audaciae: ut quia malignitas instinctu diabolicae fraudulentiae excitata veritatem rerum per naturae nomina eludit, nos naturam nominum proferamus; et editis, prout in verbis habebimus, dignitate atque officio Patris, Filii, Spiritus sancti, non frustrentur naturae proprietatibus nomina, sed intra naturae significationem nominibus coartentur.
PL 10, 54Aしたがって、命令に何かを付け加えるべきではなく、大胆さに限度を定めるべきである。悪意が悪魔的な欺瞞に駆り立てられて、本性の名を通して事柄の真理をはぐらかす以上、我々は名の本性を述べ出さねばならない。父、子、聖なる霊の尊厳と務めが、我々の言葉において持ちうる限り示されたなら、名が本性の固有性を奪われることなく、むしろ名によって、本性の意味の範囲内にとどめられるように〔coartentur の主語は定かでない。名と取ったが、異端者とも取れる〕。
De Trinitate libri XII 2.5.4
Et nescio quid de his rebus aliter sentientibus animi sit, veritatem corrumpentibus, tenebras luci inferentibus, insecabilia desecantibus, incorrupta scindentibus, indivisa partientibus.
PL 10, 54Aそして、これらの事柄について異なる考えを抱き、真理を損ない、光に闇をもたらし、分かたれえないものを切り分け、朽ちないものを引き裂き、分けられないものを分割する者たちの心が何であるのか、私は知らない。
De Trinitate libri XII 2.5.5
Quibus si tantum factu facile est perfecta concerpere, jus ponere potestati, modum circumscribere infinito: mihi certe his respondenti in curis aestus est, in sensu labes ( f. tabes) est, in intelligentia stupor est; in sermone autem non jam infirmitatem, sed silentium confitebor.
PL 10, 54A彼らにとって、完全なものを引き裂き、権力に法を課し、無限に限度を定めることがそれほど易しいのなら、これらの者に答える私にとっては、思い煩いのうちに動揺があり、考えには崩れ(おそらく「衰弱」)があり、理解には茫然がある。語りにおいては、もはや弱さではなく、沈黙を告白しよう。
De Trinitate libri XII 2.5.6
Et certe mihi extorquetur hoc velle, dum et audaciae resistitur, et errori consulitur, et ignorantiae providetur. Immensum est autem quod exigitur, incomprehensibile est quod audetur; ut ultra praefinitionem Dei, sermo de Deo sit.
PL 10, 54Bそして確かに私は、これを望むよう強いられている。大胆さに抵抗し、誤りに配慮し、無知を補わねばならないからである。しかし求められていることは量り尽くしえず、敢えてなされることは把握しえない。神についての語りが、神があらかじめ定めた限度を越えてしまうほどに。
De Trinitate libri XII 2.5.7
Posuit naturae nomina, Patrem, Filium, Spiritum sanctum. Extra significantiam sermonis est, extra sensus intentionem, extra intelligentiae conceptionem, quidquid ultra quaeritur, non enuntiatur, non attingitur, non tenetur.
PL 10, 54B神は本性の名を、父、子、聖なる霊と定めた。それを越えてさらに求められるものは、語りの意味の外、理解の向かう先の外、知性の把握の外にあり、言い表されず、触れられず、保たれない。
De Trinitate libri XII 2.5.8
Verborum significantiam rei ipsius natura consumit, sensus contemplationem imperspicabile lumen obcaecat, intelligentiae capacitatem quidquid fine nullo continetur excedit.
PL 10, 54B言葉の意味は事柄そのものの本性が尽くし、理解の観想は見通しえない光が眩ませ、限りなくして収められるものはすべて、理解の容量を超える。
De Trinitate libri XII 2.5.9
Sed nos necessitatis hujus ab eo, qui haec omnia est, veniam deprecantes, audebimus, quaeremus, loquemur: et, quod solum in tanta rerum quaestione promittimus, ea quae erunt significata credemus.
PL 10, 54Cしかし我々は、これらすべてであるその者から、この必然についての赦しを乞い求めつつ、敢えて試み、探求し、語ろう。そして、これほどの事柄の探求において我々が約束するのは、ただ一つ、示されるであろうことを信じるということである。