De Trinitate libri XII 8.4.1
Fides catholica hactenus asserta et sensu communi et Domini dictis confirmatur. --Nos autem evangelicam atque apostolicam fidem doctrinis spiritalibus assecuti, et beatae aeternitatis spem in Patris et Filii confessione sectantes, demonstrato Dei et Dei ex lege sacramento, neque unius Dei fidem excedentes, neque non et Deum Christum praedicantes, hunc ex Evangeliis responsionis ordinem sumpsimus, ut veram ex Deo patre nativitatem unigeniti Dei doceremus; quia per eam et Deus verus esset, neque a natura unius Dei veri esset alienus; ac sic neque Deus negari posset, neque ipse alius Deus dici; quia et Deum ( supple, esse) nativitas praestaret, et natura in eo unius Dei ex Deo, eum in Deum alterum non separaret.
PL 10, 257Cここまで論じられた公同の信仰は、共通の理解と主の言葉によって確かめられる。――我々は、福音と使徒の信仰を、霊的な教えによって得た。また、父と子の告白のうちに幸いなる永遠の望みを追い求めている。そこで、律法から神と神の秘義を示し、唯一の神への信仰を踏み越えることもなく、またキリストを神と宣べ伝えないこともないまま、福音書から次の順序で応答を進めた。すなわち、父なる神から生まれた、独り子なる神の真実の誕生を教えるためである。その誕生によって、彼は真の神であり、唯一の真の神の本性から異なる者ではない。こうして、彼は神であることを否定されえず、また彼自身が別の神と呼ばれることもありえない。誕生が彼に神であること(「あること」を補え)を与え、また神から出た唯一の神の本性が彼のうちにあって、彼を別の神へと分けることがないからである。
De Trinitate libri XII 8.4.2
Et quamquam ad id nos communis intelligentiae sensus impelleret; ne in natura eadem naturarum nomina convenirent, et non unum essent, quibus id quod sunt non differret in genere: tamen ipsis hoc Domini nostri professionibus placuit ostendi, qui cum frequenter fidei ac spei nostrae Deum unum intimasset, ut sacramentum unius Dei se quoque Deo professo probatoque firmaret dixit: Ego et Pater unum sumus: et, Si scitis me, scitis et Patrem meum: et, Qui me vidit, vidit et Patrem: et, Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua: et, Credite mihi, quia Pater in me, et ego in Patre: sin autem vel propter opera ipsa credite (Joan. X, 30; XIV, 7; Ibid. 9, 10, 11, 12) .
PL 10, 257C共通の理解の感覚も、我々をこの結論へと押しやってはいた。すなわち、同じ本性のうちに本性の名が重なり合うことはなく、類において異ならない者たちが一つでなくなることもない、ということである。しかしなお、我々の主自身のこれらの言明によってこれが示されることがよしとされた。主は我々の信仰と望みの唯一の神をしばしば告げ知らせたうえで、唯一の神の秘義を、自らもまた神と告白され証明される者として確かなものとするために、こう言った。「私と父は一つである」、また「汝らが私を知っているなら、私の父をも知っている」、また「私を見た者は、父をも見たのである」、また「私のうちにとどまる父が、自らの業を行っている」、また「私を信じよ、父は私のうちに、私は父のうちにいる。そうでなくとも、業そのもののゆえに信じよ」(ヨハネ10:30、14:7、ヨハネ14:9、10、11、12)。
De Trinitate libri XII 8.4.3
Nativitatem suam in nomine patris expressit, cognosci Patrem in se cognito docet. Unitatem naturae fatetur, cum Pater in se viso videtur. Inseparabilem se a Patre testatur, cum in manente in se manet Patre.
PL 10, 257C彼は自らの誕生を、父という名において言い表した。自分が知られるとき、父が知られると教えている。自分が見られるとき、父が見られるのだから、本性の一体性を告白している。自分のうちにとどまる父のうちに自分がとどまるのだから、父から分かたれえないことを証している。
De Trinitate libri XII 8.4.4
Fiduciam conscientiae tenet, cum his dictis suis credi postulat ex operatione virtutis. Atque ita in hac perfectae nativitatis beatissima fide, vitium omne, et duum deorum, et Dei singularis exstinguitur: cum qui unum sunt, non sit unus; et qui non unus est, non tamen ab eo qui est, ita ex aliquo differat, ut uterque non unum sint.
PL 10, 257C彼は、これらの自らの言葉を力ある業の働きによって信じるよう求めるとき、良心の確信を保っている。こうして、完全な誕生というこの最も幸いな信仰において、二人の神々という誤りも、単独の神という誤りも消える。一つである者たちが一人ではなく、また一人ではない者も、存在するその者から、両者が一つでなくなるほど何らかの点で異なることはないからである。