ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VIII, Caput XLI 第VIII巻 第XLI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 267B · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 8.41.1

1

Fides de Patre et Filio. --Una igitur fides est Patrem in Filio et Filium in Patre per inseparabilis naturae unitatem confiteri, non confusam, sed indiscretam: neque permixtam, sed indifferentem; neque cohaerentem, sed exsistentem; neque inconsummatam, sed perfectam.

PL 10, 267B

父と子についての信仰。――したがって、父が子のうちに、子が父のうちにいることを、不可分の本性の一体性によって告白することが、一つの信仰である。それは混同された本性ではなく、区別のない本性であり、混ぜ合わされたものではなく、異ならないものであり、癒着したものではなく、存在するものであり、未完成のものではなく、完全なものである。

De Trinitate libri XII 8.41.2

2

Nativitas est enim, non divisio; et filius est, non adoptio; et Deus est, non creatio. Neque alterius generis Deus est, sed Pater et Filius unum sunt: non enim innovata est natura nascendo, ut ab originis suae proprietate esset aliena.

PL 10, 267C

それは誕生であって、分割ではない。子であって、養子ではない。神であって、被造物ではない。神は別の類の者ではなく、父と子は一つである。誕生によって本性が新たにされ、自らの起源の固有性から疎遠になったのではないからである。

De Trinitate libri XII 8.41.3

3

Tenet hanc itaque manentis in Patre Filii et Patris in Filio fidem, unum Deum patrem et unum Dominum Christum sibi esse Apostolus praedicans: cum in Domino Christo et Deus esset, et in Deo patre esset et Dominus; et unum esset uterque quod Deus est, et unum esset uterque quod Dominus est: quia imperfectum et Deo, nisi Dominus sit, et Domino intelligatur esse, nisi Deus sit.

PL 10, 267C

使徒は、父にとどまる子と、子にとどまる父についてのこの信仰を保ち、自分にとって神である父は唯一であり、主であるキリストは唯一であると宣べ伝えている。主キリストのうちに神があり、神である父のうちに主があり、両者が神であることにおいて一つであり、主であることにおいて一つであるからである。神は、主でなければ不完全であり、主もまた、神でなければ不完全であると理解されるからである。

De Trinitate libri XII 8.41.4

4

Atque ita cum uterque unus est, et unus significatur in utroque, et non est uterque sine uno; non excedit evangelicam praedicationem Apostolus docens, nec loquens in Paulo Christus diversus ab his est ( post adscensionem in coelum ) quae corporeus in mundo manens locutus est.

PL 10, 267C

こうして、両者が一つであり、両者において一つが示され、一つなしには両者が存在しない以上、教える使徒は福音の宣べ伝えを超え出るものではなく、パウロのうちで語るキリストも(天への昇天ののち)、体をもって世にとどまっていたときに語ったことと異なる者ではない。