De Trinitate libri XII 4.24.1
Cur idem loquens ad Agar angelus, ad Abraham Deus dicatur. --Et hic quidem primum angelus, deinde idem postea et Dominus et Deus: ad Abraham vero tantum Deus.
PL 10, 114Bなぜ、ハガルに語る同じ天使が、アブラハムには神と呼ばれるのか。――ここでは、まず天使、その後に同じ者が主であり神であるが、アブラハムに対してはただ神である。
De Trinitate libri XII 4.24.2
Tuto enim, jam personarum discretione praemissa, ne solitarii error subesset, absolutum et verum ejus nomen edicitur.
PL 10, 114B位格の区別がすでに先立って示されており、独りの者という誤りが入り込む余地がないので、安心して、彼の完全で真の名が宣べられるからである。
De Trinitate libri XII 4.24.3
Scriptum namque est: Et dixit Deus ad Abraham, Ecce Sara uxor tua pariet filium tibi, et vocabis nomen ejus Isaac: et statuam testamentum meum ad illum in testamentum aeternum, et semini ejus post illum.
PL 10, 114Bこう書かれているからである。「神はアブラハムに言った、見よ、汝の妻サラは汝に男の子を産む。汝はその名をイサクと呼ぶ。私は彼と私の契約を立て、永遠の契約とし、彼のあとの彼の子孫とも立てる。」
De Trinitate libri XII 4.24.4
De Ismael autem, ecce exaudivi te, et benedixi ei, et amplificabo eum valde: duodecim gentes generabit, et dabo eum in gentem magnam (Gen. XVII, 19, 20) . Numquid ambigitur, quin qui angelus Dei dictus est, idem rursum dicatur et Deus?
PL 10, 114B「イシュマエルについては、見よ、私は汝を聞き入れた。私は彼を祝福し、彼を大いに増やす。十二の民を彼は生み、私は彼を大いなる民とする」(創世記17:19、20)。天使と呼ばれた者が、再び神とも呼ばれることに、何の疑いがあろうか。
De Trinitate libri XII 4.24.5
Pariterque de Ismael sermo est, et nunc et dudum multiplicandus ab eodem est. Et ne forte non idem, qui esset locutus ad Agar, non loqui crederetur: ejusdem personae significationem divinus sermo testatur, dicens, Et benedixi ei et multiplicabo eum.
PL 10, 114Cそしてイシュマエルについての言葉は、今も先にも、同じ者によって増やされるものとされている。そして、ハガルに語った者と同じ者が語っているのではない、と信じられることのないように、神の言葉は同じ位格の示しを証している。「私は彼を祝福し、彼を増やす」と言うことによってである。
De Trinitate libri XII 4.24.6
Benedictio ex praeterito est; jam enim ad Agar sermo fuerat: amplificatio vero in futurum; nunc enim primum ad Abraham de Ismael Deus loquitur. Et ad Abraham Deus loquitur; ad Agar vero angelus Dei locutus est.
PL 10, 114C祝福は過去のものである。すでにハガルに言葉があったからである。他方、増やすことは将来に向けられている。今、初めて神はアブラハムに、イシュマエルについて語るからである。アブラハムには神が語り、ハガルには神の天使が語った。
De Trinitate libri XII 4.24.7
Deus igitur est, qui et angelus est: quia qui et angelus Dei est, Deus est ex Deo natus. Dei autem angelus ob id dictus, quia magni consilii est angelus: Deus vero idem postea demonstratus est, ne qui Deus est, esse angelus crederetur. Sequatur sermo ordinem rerum.
PL 10, 114Cしたがって天使でもある者は神である。神の天使でもある者は、神から生まれた神だからである。神の天使と言われたのは、彼が偉大な計らいの天使だからである。だがその同じ者があとで神と示されたのは、神である者が天使であると信じられることのないようにするためである。論述は事柄の順序に従って進もう。
De Trinitate libri XII 4.24.8
Angelus Domini ad Agar locutus est; idem ad Abraham Deus loquitur, ex eodem ad utrumque fit sermo. Benedicitur Ismael, et in gentem magnam amplificandus esse promittitur.
PL 10, 115A主の天使がハガルに語った。同じ者がアブラハムには神として語る。同一の者から、両者に語りが生じる。イシュマエルは祝福され、大いなる民へと増やされるべきだと約束される。