De Trinitate libri XII 7.27.1
Filius in Patre, et vicissim. Quidquid in Deo est, unum est. Filius vita de vita, adeoque non ex nihilo. --Faciens igitur opera Patris, et postulans ut si sibi non crederetur, vel operibus ipsis crederetur, demonstrare debuit quid esset operibus credendum, nempe quod sequitur: Si autem facio, et mihi non vultis credere, operibus credite; ut sciatis, et cognoscatis, quoniam Pater in me, et ego in eo (Joan. X, 38) .
PL 10, 223A子は父のうちにあり、また逆も然り。神のうちにあるものはすべて一つである。子は命からの命であり、したがって無からではない。――それゆえ、父の業をなし、もし自分が信じられないなら、せめて業そのものが信じられるようにと求める者は、業において何が信じられるべきかを示さねばならなかった。すなわち、続くとおりである。「しかしなしているなら、私を信じようとしなくても、業を信じよ。父が私のうちにあり、私が父のうちにあると、汝らが知り悟るためである」(ヨハネ10:38)。
De Trinitate libri XII 7.27.2
Hoc est illud, Dei filius sum; hoc est illud, Ego et Pater unum sumus. Haec est nativitatis natura: hoc salutaris fidei sacramentum, non dividere quod unum sunt, nec nativitati adimere naturam, et ex vivente Deo viventis Dei veritatem confiteri.
PL 10, 223Aこれが「私は神の子である」であり、これが「私と父は一つである」である。これが誕生の本性であり、救いの信仰のこの秘義である。すなわち、一つであるものを分けず、誕生から本性を奪わず、生ける神から、生ける神の真実を告白することである。
De Trinitate libri XII 7.27.3
Non enim ex compositis atque inanimis Deus, qui vita est, subsistit: neque qui virtus est, ex infirmibus continetur: neque qui lux est ex obscuris coaptatur: neque qui spiritus est, ex disparibus formabilis est.
PL 10, 223A命である神は、複合されたもの、生命なきものから存立するのではない。力である者が、弱いものから成るのでもなく、光である者が、暗いものから組み合わされるのでもなく、霊である者が、異質なものから形づくられうるのでもない。
De Trinitate libri XII 7.27.4
Totum in eo quod est, unum est: ut quod spiritus est, et lux et virtus et vita sit; et quod vita est, et lux et virtus et spiritus sit. Nam qui ait, Ego sum, et non demutor (Malac. III, 6) ; non demutatur ex partibus, nec fit diversus ex genere.
PL 10, 223Bすべては、彼があるところのものにおいて一つである。霊であるものが、光であり力であり命でもあり、命であるものが、光であり力であり霊でもあるように。「私はある。そして変わらない」(マラキ3:6)と言う者は、部分によって変えられず、類によって異なるものとなることもない。
De Trinitate libri XII 7.27.5
Haec enim, quae superius significata sunt, non ex partibus in eo sunt; sed totum hoc in eo unum et perfectum, omnia Deus vivens est.
PL 10, 223B上に示されたこれらは、彼のうちに部分としてあるのではない。彼においてこれら全体が一つで完全であり、すべてであるのは、生ける神である。
De Trinitate libri XII 7.27.6
Vivens igitur Deus, et aeterna naturae viventis potestas est: et quod cum sacramento scientiae suae ex eo nascitur, non potuit aliud natum esse quam vivens.
PL 10, 223Bそれゆえ、神は生けるものであり、生ける本性の永遠の権力である。そして、自らの知の秘義とともに彼から生まれるものは、生けるもの以外として生まれることはありえなかった。
De Trinitate libri XII 7.27.7
Nam cum ait, Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo per Patrem (Joan. VI, 58) ; docuit vitam in se per viventem Patrem inesse.
PL 10, 223B「生ける父が私を遣わし、私が父によって生きているように」(ヨハネ6:58)と言うとき、彼は、生ける父を通して命が自らのうちにあることを教えた。
De Trinitate libri XII 7.27.8
Dehinc cum dicit, Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic et Filio dedit vitam habere in semetipso (Joan. V, 26) ; omnia viva sua ex vivente testatus est. Quod autem ex vivo vivum natum est, habet nativitatis profectum sine novitate naturae.
PL 10, 223Bさらに「父が自らのうちに命を持つように、子にも、自らのうちに命を持つことを与えた」(ヨハネ5:26)と言うとき、彼は、自らのものがすべて生ける者に由来して生きていると証した。生ける者から生ける者が生まれたのだから、それは、本性の新しさなしに誕生の進展を持つ。
De Trinitate libri XII 7.27.9
Non enim novum est, quod ex vivo generatur in vivum; quia nec ex nihilo ad nativitatem vita quaesita est, et vita, quae nativitatem sumit ex vita, necesse est per naturae unitatem, et perfectae atque inenarrandae nativitatis sacramentum, ut et in vivente vivat, et in se habeat vitam viventem.
PL 10, 223C生ける者から生ける者へと生み出されることは、新しいことではない。無から誕生に向けて命が求められたのでもなく、命から誕生を受ける命は、本性の一体性により、また完全で語りえない誕生の秘義により、生ける者のうちに生き、自らのうちに生ける命を持たざるをえないからである。