De Trinitate libri XII 9.53.1
Cur, et quod salva naturae aequalitate dixit Christus, Pater major me est.--Impleturus itaque unigenitus Deus carnis dispensationem, et acceptae formae servilis sacramentum consummaturus, usus est demonstrandae fidei nostrae professione, dicens: Audistis quoniam dixi vobis, Vado, et venio ad vos.
PL 10, 323Bなぜ、また、本性の等しさを損なわずに、キリストが「父は私より大きい」と言ったのはどうしてか。――こうして独り子なる神は、肉の経綸を満たし、受けた僕の形の秘義を完成しようとして、我々の信仰を示すための宣言を用い、こう言った。「私が汝らに、『私は去り、そして汝らのもとに来る』と言ったのを、汝らは聞いた。」
De Trinitate libri XII 9.53.2
Si diligeretis me, gauderetis quoniam vado ad Patrem; quia Pater major me est (Joan. XIV, 28) .
PL 10, 323C「もし汝らが私を愛しているなら、私が父のもとへ行くことを喜ぶはずである。父は私より大きいからである」(ヨハネ14:28)。
De Trinitate libri XII 9.53.3
His itaque, quae ad naturam divinitatis spectant, explicitis hoc eodem superiore sermone, numquid professio haec aufert Filio naturae aequalitatem, quam nativitas genuina consummat?
PL 10, 323Cこうして、神性の本性に関わることが、この同じ先の言葉のなかですでに解き明かされているのだから、この宣言は、生来の誕生が完成する本性の等しさを、子から取り去るだろうか。
De Trinitate libri XII 9.53.4
Aut numquid unigenito Deo contumelia est Patrem sibi innascibilem Deum esse; cum ex innascibili Deo nativitas unigenita in naturam unigenitam subsistat?
PL 10, 324Aあるいは、独り子なる神にとって、父が自らにとって生まれざる神であることが侮辱になるだろうか。独り子の誕生は、生まれざる神から、独り子の本性へと存立するというのに。
De Trinitate libri XII 9.53.5
Non enim suae originis est Filius, neque nativitatem sibi non exstans ipse conquisivit ex nullo: sed ex vivente natura vivens natura exstans, tenet in se naturae potestatem, professa auctoritate naturae, ut et honorem testetur, et gratiam sumptae nativitatis in honore.
PL 10, 324A子は自らの起源によるものではなく、自ら存在しないうちに、無から自らに誕生を得たのでもない。彼は、生きた本性から、生きた本性として存在し、自らのうちに本性の権力を保つ。それは、本性の権威を公言することによって、栄誉と、栄誉のうちに受けた誕生の恩寵とを証しするためである。
De Trinitate libri XII 9.53.6
Et hoc quidem Patri debitum reddens, ut obedientiam suam mittentis deputet voluntati, non tamen ut naturae unitatem obedientia humilitatis infirmet; factus obediens usque ad mortem, non tamen post mortem non super omne nomen est.
PL 10, 324Aそしてこれは、父に負うものを返すことであって、自らの従順を、遣わした者の意志に帰するのだが、しかし、謙卑の従順が本性の一体性を弱めるためではない。死に至るまで従順となったが、死ののちにあらゆる名にまさる者でなくなったわけではない。