ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput LXXI 第IX巻 第LXXI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 337C · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 9.71.1

1

Pater ideo solus diem scit, quia soli Filio non tacet: Filius nescit, quia nulli revelat. --Sed forte id, quod solum Patrem Filius ait scire, Filium, qui se nescire dixerit, nescire confirmet.

PL 10, 337C

父が日を唯一知るのは、子だけには黙らないからである。子が知らないのは、誰にも明かさないからである。――しかし、子が父のみが知ると言うことは、自らは知らないと言った子が、知らないことを確証する、と言われるかもしれない。

De Trinitate libri XII 9.71.2

2

Nisi plane Patrem solum scire dixisset, maximi periculi res intelligentiae nostrae relinqueretur, ne forte existimaretur ipse nescire.

PL 10, 337C

もし彼が、父のみが知ると明言しなかったなら、彼自身が知らないのではないかと考えられるという、最大の危険が、我々の理解に残されることになっただろう。

De Trinitate libri XII 9.71.3

3

Nam cum in eo, quod nescit, dispensatio ei potius, absconditae scientiae, quam natura sit nesciendi; per id quoque nunc, quod solus Pater scit, non ignorasse credendus est: quia, sicut superius docuimus, scientia apud Deum, non cognoscendi id quod nescierit intelligentia est, sed loquendi.

PL 10, 338A

彼が知らない事柄において、彼にあるのは、隠された知の経綸であって、知らないという本性ではないのであるから、今、父のみが知るという事柄によっても、彼が無知であったと信じられてはならない。先に教えたとおり、神のもとでの知は、知らなかったことを認識するという理解ではなく、語るということだからである。

De Trinitate libri XII 9.71.4

4

Et per id, quod solus Pater scit, Filius non intelligitur nescire; cum Filius idcirco nescire se dicat, ne et alii sciant: et Patrem ob id solum dicat scire, ne et ipse non nesciat.

PL 10, 338A

また、父のみが知るということによって、子が知らないとは理解されない。子が自らは知らないと言うのは、他の者も知ることのないようにするためであり、父のみが知ると言うのは、彼自身もまた知らなくない、ということにならないためである〔後半 ne et ipse non nesciat は意味が取りにくく、逐語的に訳した〕。

De Trinitate libri XII 9.71.5

5

Si enim tunc cognovisse Deus dicitur, amari se ab Abraham, cum hoc non celavit Abrahae (Gen. XXII, 12) ; necesse est, ut et Pater diem ob id scire dicatur, quia non celaverit Filium, Deo scientiam non de repentina cognitione sumente, sed in tempore protestante.

PL 10, 338A

もし神が、アブラハムに愛されていることを彼に隠さなかったときに、そのとき知ったと言われるなら(創世記22:12)、父もまた、子に隠さなかったがゆえに日を知ると言われねばならない。神における知は、突然の認識から得られるのではなく、時において証されるものだからである。

De Trinitate libri XII 9.71.6

6

Si itaque et diem Filius secundum sacramentum nescit, ut taceat; e contrario necesse est, ideo diem Pater solus ostendatur scire, quia non tacet.

PL 10, 338B

それゆえ、子が秘義に従って、黙るために日を知らないのなら、逆に、父のみが日を知ると示されるのは、黙らないからでなければならない。