ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber I, Caput XXVII 第I巻 第XXVII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 41C · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 1.27.1

1

Argumentum septimi libri. --Nemini autem dubium est, congruum id maxime pietati doctrinae fuisse, ut quia ex lege et prophetis primum Dei filium, post etiam Deum verum cum sacramento unitatis praedicassemus; rursum legem ac prophetas per Evangelia firmantes, primum ex his Dei filium, post etiam Deum verum doceremus.

PL 10, 41C

第七巻の論旨。――だれにも疑いはないが、次のことは教えの敬虔に最もかなっていた。すなわち、我々が律法と預言者たちから、まず神の子を、のちに真の神をも一体性の秘義とともに宣べ伝えたので、こんどは律法と預言者たちを福音書によって確証しつつ、それらからまず神の子を、のちに真の神をも教えることである。

De Trinitate libri XII 1.27.2

2

Competentissimum itaque fuit, post nomen filii, veritatem ejus ostendere: quamquam, secundum communem sensum, veritatis absolutionem nuncupatio filii obtineret.

PL 10, 41C

それゆえ、子という名のあとに、その真実を示すのが最もふさわしかった。もっとも、共通の理解に従えば、子という名称は真実の完全さを得ているのだが。

De Trinitate libri XII 1.27.3

3

Sed ne quid, adversantibus unigeniti Dei veritati, occasionis ad fallendum et illudendum relinqueretur; ipsam illam ( seu, qua proprius Dei filius creditur) proprietatis fidem per divinitatis veritatem adstruximus: Deum esse eum, qui Dei filius non negaretur, his modis docentes, nomine, nativitate, natura, potestate, professione; ne (ut non) aliud esset quam nuncuparetur, neque nuncupatio non nativitatis esset, neque nativitas naturam amisisset, neque natura non retinuisset potestatem, neque potestas non etiam conscia sibi veritatis professione notesceret.

PL 10, 41C

しかし、独り子なる神の真実に反対する者たちに、欺き、嘲る機会が何も残されないように、我々は、あの固有性の信仰(あるいは「それによって神の固有の子と信じられるところの」)を、神性の真実によって築いた。神の子であることが否定されない者は神であると、次の様式で教えたのである。名、誕生、本性、権力、告白によって。それは、彼が呼ばれるものと別のものでないように(すなわち「〜ないように」)、その呼称が誕生の呼称でないことのないように、誕生が本性を失っていないように、本性が権力を保持しないのでないように、権力が、自分を自覚して、真実の告白によっても知られないことのないためである。

De Trinitate libri XII 1.27.4

4

Causas ergo omnes singulorum generum ita ex Evangeliis excerptas subjecimus, ut nec professio tacuerit potestatem, nec potestas non exseruerit naturam, nec natura non suae nativitatis sit, nec nativitas non sui nominis: ut per id non relinqueretur impietatis calumnia, cum Dei veri ex Deo vero divinitatem, secundum et nomen et nativitatem et naturam et potestatem, ipsa quoque Dominus Jesus Christus nativae veritatis suae protestatione docuisset.

PL 10, 42A

こうして我々は、福音書から取り出した、それぞれの類のあらゆる論拠を、告白が権力を黙っていることも、権力が本性を示さないことも、本性が自分の誕生のものでないことも、誕生が自分の名のものでないこともないように、下に置いた。それによって、不敬虔の中傷が残されないためであり、真の神から出た真の神の神性を、名と誕生と本性と権力のいずれにおいても、主イエス・キリスト自身が、生まれによる自分の真実の宣言によって教えたからである。