De Trinitate libri XII 3.12.1
Claritas Filio danda et Patri ab eo reddenda virtutis in utroque unitatem significat. --Sed forte ea clarificatione creditur eguisse Filius quam orabat: et infirmus reperietur, dum clarificationem potioris exspectat.
PL 10, 82B子に与えられるべき栄光と、彼によって父に返されるべき栄光は、双方における力の一体性を示す。――しかし、子は、自ら祈ったその栄光を必要としていた、と思われるかもしれない。そして、より優れた者の栄光を待つのであるから、弱い者と見いだされるであろう。
De Trinitate libri XII 3.12.2
Et quis non Patrem potiorem confitebitur, ut ingenitum a genito, ut patrem a filio, ut eum qui miserit ab eo qui missus sit, ut volentem ab eo qui obediat? Et ipse nobis erit testis: Pater major me est (Joan. XIV, 28) .
PL 10, 82Bでは、生まれざる者を生まれた者より、父を子より、遣わす者を遣わされた者より、望む者を従う者より、優れた者だと、誰が告白しないだろうか。彼自身が我々に証人となる。「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)。
De Trinitate libri XII 3.12.3
Haec ita ut sunt, intelligenda sunt: sed cavendum est, ne apud imperitos gloriam Filii honor Patris infirmet.
PL 10, 82Bこれらは、あるがままに理解されなければならない。しかし、無知な者たちのあいだで、父の栄誉が子の栄光を損なうことのないよう、注意しなければならない。
De Trinitate libri XII 3.12.4
Nec infirmari patitur haec ipsa clarificatio postulata: ad id enim quod dictum est, Pater, clarifica Filium tuum; sequitur et illud, ut Filius clarificet te. Non ergo infirmus est Filius, vicem clarificationis ipse, cum clarificandus sit, redditurus.
PL 10, 82Cまた、求められたこの栄光そのものも、〔子が〕弱められることを許さない。実際、「父よ、汝の子に栄光を与えよ」と言われたことに、「子が汝に栄光を与えるために」というあの句が続くからである。それゆえ子は弱くない。彼自身が、栄光を与えられるはずのときに、栄光の返礼を果たすはずだからである。
De Trinitate libri XII 3.12.5
Sed si non infirmus, quid postulabat? nemo enim nisi hoc quod ( al. quo) eget postulat. Aut numquid infirmus est et Pater? Aut eorum quae habet ita profusus est, ut ei clarificatio sit reddenda per Filium?
PL 10, 82Cしかし、弱くないのなら、なぜ求めたのか。実際、自らが欠いているもの(別本では「自らが必要とするもの」)以外を、誰も求めはしない。それとも父もまた弱いのか。あるいは、持っているものをそれほどまでに費やしてしまい、子を通して栄光を返されねばならないのか。
De Trinitate libri XII 3.12.6
Sed neque hic eguit, neque ille desiderat: et tamen alteri alter impertiet. Ergo expostulatio clarificationis dandae, vicissimque reddendae, nec Patri quidquam adimit, nec infirmat Filium; sed eamdem divinitatis ostendit in utroque virtutem cum et clarificari se Filius a Patre oret, et clarificationem Pater non dedignetur a Filio: sed haec in Patre et Filio virtutis unitatem, per vicissitudinem dandae et rependendae clarificationis ostendunt.
PL 10, 82Cしかし、一方は欠いておらず、他方は望んでもいない。それでも、一方が他方に分かち与える。ゆえに、与えられるべき、また互いに返されるべき栄光の要求は、父から何も奪わず、子を弱めもしない。むしろ、子が父から栄光を与えられるよう祈り、父が子からの栄光を拒まないのであるから、双方における神性の同じ力を示す。これらは、栄光を与え、また返すという交互のやりとりによって、父と子における力の一体性を示すのである。