ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XI, Caput XXXVI 第XI巻 第XXXVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 423A · 3 sectiones

De Trinitate libri XII 11.36.1

1

Filii subjectio, gloriae paternae consortium. --Denique ut sacramenti hujus esset ratio absoluta, post novissime devictam mortem, tum ait: Cum autem dixerit, Omnia subjecta sunt, absque eo qui subjecit ei omnia, tunc ipse subjectus erit illi, qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I. Cor. XV, 26 et seqq.) .

PL 10, 423A

子の服従は、父の栄光との共有である。――実際、この秘義の理が完全に示されるために、最後に死が打ち倒された後、彼は言う。「しかし『万物が服従させられた』と言うとき、万物を彼に服従させた者は除かれている。そのとき彼自身も、万物を彼に服従させた者に服従するであろう。神がすべてにおいてすべてとなるためである」(一コリント15:26以下)。

De Trinitate libri XII 11.36.2

2

Primus igitur sacramenti gradus est, subjecta esse ei omnia; et tunc ipsum subjectum fieri subjicienti sibi omnia: ut quemadmodum nos gloriae regnantis corporis sui subdimur, eodem rursum sacramento ipse regnans in gloria corporis subjicienti sibi universa subdatur.

PL 10, 423A

したがって秘義の第一の段階は、万物が彼に服従させられていること。そして次に、彼自身が、万物を自らに服従させた者に服することである。それは、我々が、王として支配する彼の体の栄光に服するように、同じ秘義によって、体の栄光のうちで王として支配する彼自身が、万物を自らに服従させた者に服することになるためである。

De Trinitate libri XII 11.36.3

3

Subdimur autem gloriae corporis sui, ut in ea simus claritate, qua regnat in corpore: quia corpori ejus conformes erimus.

PL 10, 423B

我々が彼の体の栄光に服するのは、体において王として支配する彼の輝きのうちに我々があるためである。我々は彼の体と同じ形になるからである。