ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber II, Caput XIX 第II巻 第XIX章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 63A · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 2.19.1

1

Non tantum adfuit facienti omnia, sed et fecit. --Sed sollicito de auctore, qui unus ingenitus est, ne in eo quod omnia diceres, nihil esset exceptum, solvisti metum dicendo: Et sine eo factum est nihil.

PL 10, 63A

万物を作る者に居合わせただけでなく、彼は作りもしたこと。――しかし、ただ一人の生まれざる者である源のことを案じる私に、あなたは、「万物」と言うことで何も除外されなくなるのではないかというその恐れを、「そして彼なしには何も作られなかった」と言って解いた。

De Trinitate libri XII 2.19.2

2

Verum confundor et turbor in eo, quod sine eo factum est nihil. Est ergo aliquid per alterum factum, quod tamen non sit sine eo factum: et si aliquid per alterum, licet non sine eo; jam non per eum omnia; quia aliud est fecisse, aliud est intervenisse facienti.

PL 10, 63A

しかし私は、「彼なしには何も作られなかった」ということに、混乱し、動揺している。それでは、他のものを通して作られたが、それでも彼なしに作られたのではない何かがある、ということになる。そして、もし何かが他のものを通して、たとえ彼なしにではなくとも作られたのなら、もはや万物が彼を通してではない。作ったことと、作る者に介在したこととは、別だからである。

De Trinitate libri XII 2.19.3

3

Non habeo hic, piscator meus, ut in caeteris, quod ex meo proferam; a tuo statim respondendum est, Omnia per eum facta sunt. Sentio.

PL 10, 63A

私の漁師よ、ここには、他の箇所のように、自分のものから持ち出せるものはない。あなたのものから、すぐに答えねばならない。「万物は彼によって作られた」。私は理解する。

De Trinitate libri XII 2.19.4

4

Apostolus enim docuit: Visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum, et in ipso (Coloss. I, 16) .

PL 10, 63A

使徒が教えたからである。「見えるものも見えないものも、王座も、主権も、支配も、権力も、万物は彼によって、彼のうちに〔造られた〕」(コロサイ1:16)。