De Trinitate libri XII 6.44.1
Paulus Christum passim praedicat verum Dei filium. --Sed nihil ab his dissimile ex persecutore apostolus et vas electionis praedicavit. Qui enim sermo ejus non sub filii confessione est? Quae epistola non de sacramento veritatis istius coepta est?
PL 10, 193Aパウロは、いたるところでキリストを神の真の子として宣べ伝える。――だが、迫害者から使徒となり、選びの器となった者も、これらと異ならないことを宣べ伝えた。実際、彼のいかなる言説が、子の告白のもとにないだろうか。どの手紙が、この真理の秘義から始められていないだろうか。
De Trinitate libri XII 6.44.2
In quo nomine non proprietatis significatio est? Cum enim dicitur: Reconciliati sumus Deo per mortem filii sui (Rom. V, 10) ; et rursum: Deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3) ; et rursum: Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem filii ejus (I Cor. I, 9) : Quid hic haereticorum furto loci relictum est?
PL 10, 193Aいかなる名に、固有性の表示がないだろうか。実際、「我々は、その子の死によって神と和解させられた」(ローマ5:10)、また「神は、その子を、罪の肉の似姿として遣わした」(ローマ8:3)、また「神は誠実である。神によって汝らは、その子との交わりへと召された」(一コリント1:9)と言われるとき、ここに、異端者たちの盗みに残された場所があるだろうか。
De Trinitate libri XII 6.44.3
Filius suus est, filius ejus est: non adoptio ejus est, non creatura ejus est. Nomen naturam loquitur, veritatem proprietas enuntiat, fidem confessio testatur: non intelligo quid addi possit ad naturam filii.
PL 10, 193B子は彼自身のもの、子は彼のものである。それは養子でもなく、彼の被造物でもない。名は本性を語り、固有性は真実を言い表し、告白は信を証しする。私は、子の本性に何が付け加えられうるのか、理解しない。
De Trinitate libri XII 6.44.4
Nam quod filius ejus est, qui esse pater creditur; non incerta et infirma ille, qui electionis est vas, locutus est: nec Magister gentium et Apostolus Christi ambiguae doctrinae suae errorem reliquit.
PL 10, 193B実際、父であると信じられている者の子であるということについて、選びの器である彼は、不確かで弱いことを語ったのではない。諸国民の教師であり、キリストの使徒である彼は、自らの教えの曖昧さの誤りを残してもいない。
De Trinitate libri XII 6.44.5
Scit qui sint adoptionis filii, et qui hoc esse ac nuncupari per fidem meriti sunt. Ait namque: Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei.
PL 10, 193B彼は、誰が養子の子であり、誰が信仰によって、そうあること、そう呼ばれることに値したかを知っている。実際、彼は言う。「神の霊に導かれる者はみな、神の子である」と。
De Trinitate libri XII 6.44.6
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII, 14 et 15) . Fidei nostrae per sacramentum regenerationis hoc nomen est: et professio nostra nobis praestat adoptionem.
PL 10, 193B「実に、汝らは、再び恐れへと向かう奴隷の霊を受けたのではなく、養子の霊を受けたのであり、その霊において我々は『アッバ、父よ』と叫ぶ」(ローマ8:14、15)。この名は、再生の秘義による我々の信仰のものである。そして、我々の表明が我々に養子縁組を与える。
De Trinitate libri XII 6.44.7
Filios enim Dei, opera secundum spiritum Dei gesta connuncupant: et clamatur a nobis potius Abba pater, quam ex naturae manet proprietate; quia extra naturae proprietatem est vocis officium, et dici atque esse non idem est.
PL 10, 193C実に、神の子らとは、神の霊に従って成された業が共に呼ぶ名であり、我々が「アッバ、父よ」と叫ぶのは、本性の固有性に由来してとどまるのではなく、声の働きは本性の固有性の外にあり、「言われること」と「あること」は同じではないからである。