ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput LXXIV 第IX巻 第LXXIV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 340B · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 9.74.1

1

Cui voluntas, adeoque scientia, cum Patre eadem. --Haec igitur natura non eguit vel demutatione, vel interrogatione, vel allocutione, ut post ignorantiam sciat, post silentium interroget, post interrogationem audiat: sed perfecta in sacramento unitatis suae manens, ut habuit de Deo nativitatem, ita habuit et universitatem.

PL 10, 340B

彼の意志は、そして知も、父と同じである。――それゆえ、この本性は、無知ののちに知る、沈黙ののちに問う、問いののちに聞くための、変化も問いも語りかけも必要としなかった。むしろ、自らの一体性の秘義のうちに完全にとどまり、神から誕生を得たように、全体をも得た。

De Trinitate libri XII 9.74.2

2

Universitatem autem habens, non etiam non quae universitatis sunt tenuit, scientiam scilicet, aut voluntatem: ne quod scit Pater, per interrogationem Filius sciret; vel quod vult Pater, per significationem Filius vellet.

PL 10, 340B

全体を有しながら、全体に属するもの、すなわち知や意志を持たなかったわけではない。父が知ることを、子が問いによって知る、あるいは父が望むことを、子が指示によって望む、というのではない。

De Trinitate libri XII 9.74.3

3

Sed cum omnia, quae Patris sunt, sua essent; in ea fuit proprietate naturae, ne aliud aliquid, quam Pater, aut vellet, aut sciret.

PL 10, 340C

だが、父のものがすべて彼のものであった以上、彼は、父以外の何かを望んだり知ったりしないという本性の固有性のうちにあった。

De Trinitate libri XII 9.74.4

4

Ad demonstrationem vero nativitatis plerumque demonstratio est adhibita personae, cum dicitur: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38) .

PL 10, 340C

誕生の証示のために、位格の証示がしばしば用いられている。「私は自分の意志を行うために来たのではなく、私を遣わした者の意志を行うために来た」と言われるときである(ヨハネ6:38)。

De Trinitate libri XII 9.74.5

5

Patris voluntatem, non suam facit: dum per voluntatem ejus, qui se misit, significat et Patrem. Quod autem id ipsum velit, non ambigue ostendit dicens: Pater, quos mihi dedisti, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24) .

PL 10, 341A

彼は父の意志を行い、自らの意志を行わない。自らを遣わした者の意志を通して、父をも示すからである。彼がそれと同じことを望むことを、彼は曖昧でなく示している。「父よ、汝が私に与えた者たちが、私のいるところに、私とともにいることを私は望む」(ヨハネ17:24)。

De Trinitate libri XII 9.74.6

6

Cum ergo Pater velit nos cum Christo esse, in quo secundum Apostolum elegit nos ante constitutionem mundi, et ipsum illud Filius velit, scilicet esse nos secum (Ephes. I, 4) ; voluntas ad naturam eadem est, quae ad nativitatis significationem distinguitur in voluntate.

PL 10, 341A

それゆえ、父が我々をキリストとともにいさせたいと望み、使徒によれば、世の基が据えられる前に、彼において我々を選んだのであり、子もまた、我々が自らとともにいることをまさに望む(エフェソ1:4)のなら、意志は本性においては同じであり、意志において区別されるのは、誕生の意味においてである。